Znaleziono 357 Wyniki dla: vincere milites bellum exercitus duces certamen

  • Tunc congregati sunt satrapae, magistratus et iudices, duces et tyranni et optimates, qui erant in potestatibus constituti, et universi principes provinciarum ad dedicationem statuae, quam erexerat Nabuchodonosor rex. Stabant autem in conspectu statuae, quam posuerat Nabuchodonosor, (Prophetia Danielis 3, 3)

  • Aspiciebam, et ecce cornu illud faciebat bellum adversus sanctos et praevalebat eis, (Prophetia Danielis 7, 21)

  • Et concitabitur fortitudo eius et cor eius adversum regem austri in exercitu magno; et rex austri provocabitur ad bellum multis auxiliis et fortibus nimis, et non stabit, quia inibunt adversus eum consilia. (Prophetia Danielis 11, 25)

  • Et percutiam eis foedus in die illa cum bestia agri et cum volucre caeli et cum reptili terrae; et arcum et gladium et bellum conteram de terra et cubare eos faciam confidenter. (Prophetia Osee 2, 20)

  • Et Dominus dedit vocem suam ante faciem exercitus sui, quia multa sunt nimis castra eius, quia fortia et facientia verbum eius; magnus enim dies Domini et terribilis valde, et quis sustinebit eum? (Prophetia Ioel 2, 11)

  • et reddam vobis annos, quos comedit locusta, bruchus et gryllus et eruca, exercitus meus magnus, quem misi in vos. (Prophetia Ioel 2, 25)

  • Clamate hoc in gentibus, sanctificate bellum, suscitate robustos; accedant, ascendant omnes viri bellatores. (Prophetia Ioel 4, 9)

  • Et dixi: “Audite, principes Iacob et duces domus Israel: Numquid non vestrum est scire iudicium?”. (Prophetia Michaeae 3, 1)

  • Clipeus fortium eius ruber, viri exercitus in coccineis; ignitae laminae ferreae curruum, quando praeparat bellum, et equites agitantur. (Prophetia Nahum 2, 4)

  • Et dicent duces Iudae in corde suo: “Robur habitantium Ierusalem est in Domino exercituum, Deo eorum”. (Prophetia Zachariae 12, 5)

  • In die illa ponam duces Iudae sicut ollam ignis super ligna et sicut facem ignis super fenum; et devorabunt ad dexteram et ad sinistram omnes populos in circuitu, et habitabitur Ierusalem rursus in loco suo. (Prophetia Zachariae 12, 6)

  • Nam et ego homo sum sub potestate, habens sub me milites, et dico huic: “Vade”, et vadit; et alii: “Veni”, et venit; et servo meo: “Fac hoc”, et facit”. (Evangelium secundum Matthaeum 8, 9)


“Que Maria seja toda a razão da sua existência e o guie ao porto seguro da eterna salvação. Que Ela lhe sirva de doce modelo e inspiração na virtude da santa humildade.” São Padre Pio de Pietrelcina