Znaleziono 143 Wyniki dla: vester
Et Patrem nolite vocare vobis super terram, unus enim est Pater vester, caelestis. (Evangelium secundum Matthaeum 23, 9)
Nec vocemini Magistri, quia Magister vester unus est, Christus. (Evangelium secundum Matthaeum 23, 10)
Qui maior est vestrum, erit minister vester. (Evangelium secundum Matthaeum 23, 11)
Vigilate ergo, quia nescitis qua die Dominus vester venturus sit. (Evangelium secundum Matthaeum 24, 42)
Non ita est autem in vobis, sed quicumque voluerit fieri maior inter vos, erit vester minister; (Evangelium secundum Marcum 10, 43)
Et cum statis in oratione, dimittite, si quid habetis adversus aliquem, ut et Pater vester, qui in caelis est, dimittat vobis peccata vestra”. (Evangelium secundum Marcum 11, 25)
Estote misericordes, sicut et Pater vester misericors est. (Evangelium secundum Lucam 6, 36)
Haec enim omnia gentes mundi quaerunt; Pater autem vester scit quoniam his indigetis. (Evangelium secundum Lucam 12, 30)
ubi enim thesaurus vester est, ibi et cor vestrum erit. (Evangelium secundum Lucam 12, 34)
Dixit eis Iesus: “Si Deus pater vester esset, diligeretis me; ego enim ex Deo processi et veni; neque enim a meipso veni, sed ille me misit. (Evangelium secundum Ioannem 8, 42)
Abraham pater vester exsultavit, ut videret diem meum; et vidit et gavisus est”. (Evangelium secundum Ioannem 8, 56)
Et interrogaverunt eos dicentes: “Hic est filius vester, quem vos dicitis quia caecus natus est? Quomodo ergo nunc videt?”. (Evangelium secundum Ioannem 9, 19)