Znaleziono 523 Wyniki dla: vero
Zabulon vero obtulit animam suam morti, et Nephthali super excelsa regionis. (Liber Iudicum 5, 18)
Apprehensosque duos principes Madian Oreb et Zeb interfecit Oreb in Petra Oreb, Zeb vero in Torculari Zeb; et persecuti sunt Madian capita Oreb et Zeb portantes ad Gedeon trans fluenta Iordanis. (Liber Iudicum 7, 25)
Filii vero Belial dixerunt: “Num salvare nos poterit iste?”. Et despexerunt eum et non attulerunt ei munera; ille vero dissimulabat se audire. (Liber I Samuelis 10, 27)
Et pepercit Saul et populus Agag et optimis gregibus ovium et armentorum, pinguibus scilicet pecoribus et agnis et universis, quae pulchra erant, nec voluerunt disperdere ea; quidquid vero vile fuit et reprobum, hoc demoliti sunt. (Liber I Samuelis 15, 9)
Et ait Saul: “De Amalec adduxerunt ea; pepercit enim populus melioribus ovibus et armentis, ut immolarentur Domino Deo tuo; reliqua vero occidimus”. (Liber I Samuelis 15, 15)
Abiit autem Samuel in Rama; Saul vero ascendit in domum suam in Gabaa Saulis. (Liber I Samuelis 15, 34)
Congregantes vero Phili sthim agmina sua in proe lium, convenerunt in Socho Iudae et castrametati sunt inter Socho et Azeca in Aphesdommim. (Liber I Samuelis 17, 1)
Procedebat vero Philisthaeus mane et vespere et stabat quadraginta diebus. (Liber I Samuelis 17, 16)
Assumens autem David caput Philisthaei attulit illud in Ierusalem; arma vero eius posuit in tabernaculo. (Liber I Samuelis 17, 54)
Et, si vixero, facies mihi misericordiam Domini; si vero mortuus fuero, (Liber I Samuelis 20, 14)
Et ait David ad Achimelech sacerdotem: “Rex praecepit mihi negotium et dixit: “Nemo sciat rem, propter quam a me missus es, et cuiusmodi tibi praecepta dederim”; pueris vero condixi in illum et illum locum. (Liber I Samuelis 21, 3)
Et posuerunt arma eius in templo Astharoth, corpus vero eius suspenderunt in muro Bethsan. (Liber I Samuelis 31, 10)