Znaleziono 185 Wyniki dla: vade
Tolle quoque in manu tua decem panes et crustula et vas mellis et vade ad illum: ipse indicabit tibi quid eventurum sit puero”. (Liber I Regum 14, 3)
Vade et dic Ieroboam: “Haec dicit Dominus, Deus Israel: Quia exaltavi te de medio populi et dedi te ducem super populum meum Israel (Liber I Regum 14, 7)
Tu igitur surge et vade in domum tuam, et in ipso introitu pedum tuorum in urbem morietur puer, (Liber I Regum 14, 12)
“Recede hinc et vade contra orientem et abscondere in torrente Charith, qui est contra Iordanem, (Liber I Regum 17, 3)
“Surge et vade in Sarepta Sidoniorum et manebis ibi; praecepi enim ibi mulieri viduae, ut pascat te”. (Liber I Regum 17, 9)
Ad quam Elias ait: “Noli timere, sed vade et fac, sicut dixisti; verumtamen mihi primum fac de ipsa farinula subcinericium panem parvulum et affer ad me; tibi autem et filio tuo facies postea. (Liber I Regum 17, 13)
Post dies multos factum est verbum Domini ad Eliam in anno tertio dicens: “Vade et ostende te Achab, ut dem pluviam super faciem terrae”. (Liber I Regum 18, 1)
Dixit ergo Achab ad Abdiam: “Vade in terra ad universos fontes aquarum et in cunctas valles, si forte invenire possimus herbam, ut salvemus equos et mulos et nullum de iumentis interficere debeamus”. (Liber I Regum 18, 5)
Cui ille respondit: “Ego. Vade, dic domino tuo: “Adest Elias””. (Liber I Regum 18, 8)
Et nunc dicis mihi: “Vade et dic domino tuo: Adest Elias”. (Liber I Regum 18, 11)
Et nunc tu dicis: “Vade et dic domino tuo: Adest Elias”, ut interficiat me”. (Liber I Regum 18, 14)
Et ait Dominus ad eum: “Vade et revertere in viam tuam per desertum in Damascum. Cumque perveneris, unges Hazael regem super Syriam; (Liber I Regum 19, 15)