Znaleziono 92 Wyniki dla: universae
Non vestro consilio, sed Dei voluntate huc missus sum, qui fecit me quasi patrem pharaonis et dominum universae domus eius ac principem in omni terra Aegypti. (Liber Genesis 45, 8)
Festinate et ascendite ad patrem meum et dicetis ei: "Haec mandat filius tuus Ioseph: Deus fecit me dominum universae terrae Aegypti; descende ad me, ne moreris. (Liber Genesis 45, 9)
Dixitque Moyses ad Aaron: “Dic universae congregationi filiorum Israel: Accedite coram Domino; audivit enim murmur ve strum”. (Liber Exodus 16, 9)
Longitudo cortinae unius habebit viginti octo cubitos, latitudo quattuor cubitorum erit. Unius mensurae fient universae cortinae. (Liber Exodus 26, 2)
Nubes quippe Domini incubabat per diem habitaculo, et ignis in nocte, ante oculos universae domus Israel per cunctas mansiones suas. (Liber Exodus 40, 38)
Anima enim omnis carnis, sanguis est anima eius, unde dixi filiis Israel: Sanguinem universae carnis non comedetis, quia anima omnis carnis sanguis eius est; et, quicumque comederit illum, interibit. (Liber Leviticus 17, 14)
Ne polluamini in omnibus his, quibus contaminatae sunt universae gentes, quas ego eiciam ante conspectum vestrum (Liber Leviticus 18, 24)
“Tollite summam universae congregationis filiorum Israel per cognationes et domos suas et nomina singulorum, quidquid sexus est masculini (Liber Numeri 1, 2)
Et dimittetur universae plebi filiorum Israel et advenis, qui peregrinantur inter eos, quoniam culpa est omnis populi per ignorantiam. (Liber Numeri 15, 26)
obtulerunt eum Moysi et Aaron et universae congregationi, (Liber Numeri 15, 33)
Qui ceciderunt proni in faciem atque dixerunt: “Deus, Deus spirituum universae carnis; num, uno peccante, contra omnes ira tua desaeviet?”. (Liber Numeri 16, 22)
signa et opera, quae fecit in medio Aegypti pharaoni regi et universae terrae eius (Liber Deuteronomii 11, 3)