Znaleziono 802 Wyniki dla: tuum

  • Non offeres mercedem prostibuli nec pretium canis in domo Domini Dei tui, quidquid illud est, quod voveris, quia abominatio est utrumque apud Dominum Deum tuum. (Liber Deuteronomii 23, 19)

  • Benedictum canistrum et pistrinum tuum. (Liber Deuteronomii 28, 5)

  • Maledictum canistrum et pistrinum tuum. (Liber Deuteronomii 28, 17)

  • Et erit caelum, quod est supra caput tuum, aeneum, et terra, quam calcas, ferrea. (Liber Deuteronomii 28, 23)

  • Eritque cadaver tuum in escam cunctis volatilibus caeli et bestiis terrae, et non erit qui abigat. (Liber Deuteronomii 28, 26)

  • Percutiet te Dominus ulcere pessimo in genibus et in suris, sanarique non poteris a planta pedis usque ad verticem tuum. (Liber Deuteronomii 28, 35)

  • Ducet te Dominus et regem tuum, quem constitueris super te, in gentem, quam ignorasti tu et patres tui, et servies ibi diis alienis, ligno et lapidi; (Liber Deuteronomii 28, 36)

  • Nisi custodieris et feceris omnia verba legis huius, quae scripta sunt in hoc volumine, et timueris nomen gloriosum et terribile hoc, Dominum Deum tuum, (Liber Deuteronomii 28, 58)

  • Circumcidet Dominus Deus tuus cor tuum et cor seminis tui, ut diligas Dominum Deum tuum in toto corde tuo et in tota anima tua, ut possis vivere. (Liber Deuteronomii 30, 6)

  • Si tamen audieris vocem Domini Dei tui et custodieris mandata eius et praecepta, quae in hac lege conscripta sunt, et revertaris ad Dominum Deum tuum in toto corde tuo et in tota anima tua. (Liber Deuteronomii 30, 10)

  • Si oboedieris mandatis Domini Dei tui, quae ego praecipio tibi hodie, ut diligas Dominum Deum tuum et ambules in viis eius et custodias mandata illius et praecepta atque iudicia, vives; ac multiplicabit te benedicetque tibi in terra, ad quam ingredieris possidendam. (Liber Deuteronomii 30, 16)

  • Sin autem aversum fuerit cor tuum, et audire nolueris atque errore deceptus adoraveris deos alienos et servieris eis, (Liber Deuteronomii 30, 17)


“Quando Jesus vem a nós na santa comunhão, encontra alegria em Sua criatura. Por nossa parte, procuremos Nele a nossa alegria.” São Padre Pio de Pietrelcina