Znaleziono 16 Wyniki dla: tribunus Cilicia

  • et super quod ceciderit quidquam de morticinis eorum, polluetur tam vas ligneum et vestimentum quam pelles et cilicia, et in quocumque fit opus; tinguentur aqua et polluta erunt usque ad vesperum et postea munda. (Liber Leviticus 11, 32)

  • ipsi et mulieres eorum et infantes eorum et iumenta eorum et omnis advena et mercennarius et argento emptus eorum posuerunt cilicia super lumbos suos. (Liber Iudith 4, 10)

  • Et omnis vir Israel et mulier et pueri, qui habitabant in Ierusalem, prociderunt ante faciem templi et cineraverunt capita sua et extenderunt cilicia sua contra faciem templi Domini. (Liber Iudith 4, 11)

  • Alexander autem rex erat in Cilicia illis temporibus, quia rebellabant, qui erant de locis illis; (Liber I Maccabaeorum 11, 14)

  • Cohors ergo et tribunus et ministri Iudaeorum comprehenderunt Iesum et ligaverunt eum (Evangelium secundum Ioannem 18, 12)

  • Surrexerunt autem quidam de synagoga, quae appellatur Libertinorum et Cyrenensium et Alexandrinorum et eorum, qui erant a Cilicia et Asia, disputantes cum Stephano; (Actus Apostolorum 6, 9)

  • Tunc accedens tribunus apprehendit eum et iussit alligari catenis duabus et interrogabat quis esset et quid fecisset. (Actus Apostolorum 21, 33)

  • iussit tribunus induci eum in castra dicens flagellis eum interrogari, ut sciret propter quam causam sic acclamarent ei. (Actus Apostolorum 22, 24)

  • Accedens autem tribunus dixit illi: “Dic mihi, tu Romanus es?”. At ille dixit: “Etiam”. (Actus Apostolorum 22, 27)

  • Et respondit tribunus: “Ego multa summa civitatem hanc consecutus sum”. Et Paulus ait: “Ego autem et natus sum”. (Actus Apostolorum 22, 28)

  • Protinus ergo discesserunt ab illo, qui eum interrogaturi erant; tribunus quoque timuit, postquam rescivit quia Romanus esset, et quia alligasset eum. (Actus Apostolorum 22, 29)

  • et cum magna dissensio facta esset, timens tribunus ne discerperetur Paulus ab ipsis, iussit milites descendere, ut raperent eum de medio eorum ac deducerent in castra. (Actus Apostolorum 23, 10)


“Reflita no que escreve, pois o Senhor vai lhe pedir contas disso.” São Padre Pio de Pietrelcina