Znaleziono 2003 Wyniki dla: testimonium Domini

  • Oportet autem illum et testimonium habere bonum ab his, qui foris sunt, ut non in opprobrium incidat et laqueum Diaboli. (Epistula I ad Timotheum 3, 7)

  • in operibus bonis testimonium habens: si filios educavit, si hospitio recepit, si sanctorum pedes lavit, si tribulationem patientibus subministravit, si omne opus bonum subsecuta est. (Epistula I ad Timotheum 5, 10)

  • Si quis aliter docet et non accedit sanis sermonibus Domini nostri Iesu Christi et ei, quae secundum pietatem est, doctrinae, (Epistula I ad Timotheum 6, 3)

  • Praecipio tibi coram Deo, qui vivificat omnia, et Christo Iesu, qui testimonium reddidit sub Pontio Pilato bonam confessionem, (Epistula I ad Timotheum 6, 13)

  • ut serves mandatum sine macula irreprehensibile usque in adventum Domini nostri Iesu Christi, (Epistula I ad Timotheum 6, 14)

  • Noli itaque erubescere testimonium Domini nostri neque me vinctum eius, sed collabora evangelio secundum virtutem Dei, (Epistula II ad Timotheum 1, 8)

  • Sed firmum fundamentum Dei stat habens signaculum hoc: Cognovit Dominus, qui sunt eius, et: Discedat ab iniquitate omnis, qui nominat nomen Domini. (Epistula II ad Timotheum 2, 19)

  • servum autem Domini non oportet litigare, sed mansuetum esse ad omnes, aptum ad docendum, patientem, (Epistula II ad Timotheum 2, 24)

  • Testimonium hoc verum est. Quam ob causam increpa illos dure, ut sani sint in fide, (Epistula ad Titum 1, 13)

  • Gratia Domini Iesu Christi cum spiritu vestro. (Epistulam ad Philemonem 1, 25)

  • Et Moyses quidem fidelis erat in tota domo eius tamquam famulus in testimonium eorum, quae dicenda erant, (Epistula ad Hebraeos 3, 5)

  • Et hic quidem decimas morientes homines sumunt; ibi autem testimonium accipiens quia vivit. (Epistula ad Hebraeos 7, 8)


O maldito “eu” o mantém apegado à Terra e o impede de voar para Jesus. São Padre Pio de Pietrelcina