Znaleziono 171 Wyniki dla: servus Dei
Et habitabunt super terram, quam dedi servo meo Iacob, in qua habitaverunt patres vestri; et habitabunt super eam, ipsi et filii eorum et filii filiorum eorum usque in sempiternum, et David servus meus princeps eorum in perpetuum. (Prophetia Ezechielis 37, 25)
Et quomodo poterit servus domini mei loqui cum hoc domino meo? Nihil enim in me remansit virium, et halitus meus non remansit in me”. (Prophetia Danielis 10, 17)
Filius honorat patrem, et servus dominum suum. Si ergo pater ego sum, ubi est honor meus? Et si Dominus ego sum, ubi est timor meus?, dicit Dominus exercituum ad vos, o sacerdotes, qui despicitis nomen meum et dicitis: “In quo despeximus nomen tuum?”. (Prophetia Malachiae 1, 6)
Non est discipulus super magistrum nec servus super dominum suum. (Evangelium secundum Matthaeum 10, 24)
Sufficit discipulo, ut sit sicut magister eius, et servus sicut dominus eius. Si patrem familias Beelzebul vocaverunt, quanto magis domesticos eius! (Evangelium secundum Matthaeum 10, 25)
Procidens igitur servus ille adorabat eum dicens: “Patientiam habe in me, et omnia reddam tibi”. (Evangelium secundum Matthaeum 18, 26)
Egressus autem servus ille invenit unum de conservis suis, qui debebat ei centum denarios, et tenens suffocabat eum dicens: “Redde, quod debes!”. (Evangelium secundum Matthaeum 18, 28)
et, quicumque voluerit inter vos primus esse, erit vester servus; (Evangelium secundum Matthaeum 20, 27)
Quis putas est fidelis servus et prudens, quem constituit dominus supra familiam suam, ut det illis cibum in tempore? (Evangelium secundum Matthaeum 24, 45)
Beatus ille servus, quem cum venerit dominus eius, invenerit sic facientem. (Evangelium secundum Matthaeum 24, 46)
Si autem dixerit malus servus ille in corde suo: “Moram facit dominus meus venire”, (Evangelium secundum Matthaeum 24, 48)
et, quicumque voluerit in vobis primus esse, erit omnium servus; (Evangelium secundum Marcum 10, 44)