Znaleziono 87 Wyniki dla: sapiens
Beatus, qui in istis versatur sermonibus; qui ponit illa in corde suo, sapiens erit semper. (Liber Ecclesiasticus 50, 30)
In siccitate frondes illius conterentur; mulieres venient et comburent eas. Ipse enim non est populus sapiens, propterea non miserebitur eius, qui fecit eum, et, qui formavit eum, non parcet ei. (Liber Isaiae 27, 11)
Tamen et ipse sapiens adducit malum et verba sua non retractat; et consurget contra domum pessimorum et contra auxilium operantium iniquitatem. (Liber Isaiae 31, 2)
Quis est vir sapiens, qui intellegat hoc, et ad quem verbum oris Domini fiat, ut annuntiet istud: Quare perierit terra, exusta sit quasi desertum, eo quod non sit qui pertranseat? (Liber Ieremiae 9, 11)
Haec dicit Dominus: “Non glorietur sapiens in sapientia sua, et non glorietur fortis in fortitudine sua, et non glorietur dives in divitiis suis; (Liber Ieremiae 9, 22)
Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et suscitabo David germen iustum; et regnabit rex et sapiens erit et faciet iudicium et iustitiam in terra. (Liber Ieremiae 23, 5)
Dolores parturientis venient ei; erit filius non sapiens: suo enim tempore non stabit in ore vulvae. (Prophetia Osee 13, 13)
Qui sapiens est, intellegat ista; intellegens sciat haec! Quia rectae viae Domini, et iusti ambulabunt in eis; praevaricatores vero corruent in eis. (Prophetia Osee 14, 10)
Emath quoque in terminis eius et Tyrus et Sidon, quae sapiens est valde. (Prophetia Zachariae 9, 2)
Ubi sapiens? Ubi scriba? Ubi conquisitor huius saeculi? Nonne stultam fecit Deus sapientiam huius mundi? (Epistula I ad Corinthios 1, 20)
Secundum gratiam Dei, quae data est mihi, ut sapiens architectus fundamentum posui; alius autem superaedificat. Unusquisque autem videat quomodo superaedificet; (Epistula I ad Corinthios 3, 10)
Nemo se seducat; si quis videtur sapiens esse inter vos in hoc saeculo, stultus fiat, ut sit sapiens. (Epistula I ad Corinthios 3, 18)