Znaleziono 56 Wyniki dla: sabbatic requiem

  • Ne insidieris, o nequam, domui iusti neque vastes requiem eius. (Liber Proverbiorum 24, 15)

  • Vir sapiens, si cum stulto iudicio contenderit, sive irascatur sive rideat, non inveniet requiem. (Liber Proverbiorum 29, 9)

  • In novissimis enim invenies requiem in ea, et convertetur tibi in oblectationem. (Liber Ecclesiasticus 6, 29)

  • in eo quod dicit: “Inveni requiem mihi, et nunc manducabo de bonis meis solus”; (Liber Ecclesiasticus 11, 19)

  • Deflecte ab illo et invenies requiem et non acediaberis in stultitia illius. (Liber Ecclesiasticus 22, 16)

  • et omnium excellentium et humilium corda virtute calcavi. In his omnibus requiem quaesivi: cuius in hereditate morabor? (Liber Ecclesiasticus 24, 11)

  • Qui respicit illam, non habebit requiem nec habebit amicum, in quo requiescat. (Liber Ecclesiasticus 28, 20)

  • Operare per servum et invenies requiem; laxa manus illi, et quaeret libertatem. (Liber Ecclesiasticus 33, 26)

  • Salomon imperavit in diebus pacis; cui Deus requiem dedit in circuitu, ut conderet domum in nomine suo et pararet sanctuarium in sempiternum. Quemadmodum eruditus es in iuventute tua (Liber Ecclesiasticus 47, 15)

  • Videte oculis vestris quia modicum laboravi et inveni mihi multam requiem. (Liber Ecclesiasticus 51, 35)

  • Et erit in die illa: cum requiem dederit tibi Dominus a labore tuo et a concussione tua et a servitute dura, qua ante servisti, (Liber Isaiae 14, 3)

  • Et occurrent hyaenae thoibus, et pilosus clamat ad amicum suum; ibi cubat lamia et invenit sibi requiem. (Liber Isaiae 34, 14)


“Quanto maiores forem os dons, maior deve ser sua humildade, lembrando de que tudo lhe foi dado como empréstimo.” São Padre Pio de Pietrelcina