Znaleziono 156 Wyniki dla: regnavit

  • Achab vero filius Amri regnavit super Israel anno tricesimo octavo Asa regis Iudae; et regnavit Achab filius Amri super Israel in Samaria viginti et duobus annis. (Liber I Regum 16, 29)

  • Dormivit ergo Achab cum patribus suis; et regnavit Ochozias filius eius pro eo. (Liber I Regum 22, 40)

  • triginta quinque annorum erat, cum regnare coepisset, et viginti quinque annos regnavit in Ierusalem. Nomen matris eius Azuba filia Selachi. (Liber I Regum 22, 42)

  • Mortuus est ergo iuxta sermonem Domini, quem locutus est Elias. Et regnavit Ioram frater eius pro eo anno secundo Ioram filii Iosaphat regis Iudae; non enim habebat filium. (Liber II Regum 1, 17)

  • Ioram vero filius Achab regnavit super Israel in Samaria anno decimo octavo Iosaphat regis Iudae regnavitque duodecim annis. (Liber II Regum 3, 1)

  • Anno quinto Ioram filii Achab regis Israel — Iosaphat autem erat rex Iudae — regnavit Ioram filius Iosaphat regis Iudae. (Liber II Regum 8, 16)

  • Triginta duorum erat annorum, cum regnare coepisset, et octo annis regnavit in Ierusalem. (Liber II Regum 8, 17)

  • Et dormivit Ioram cum patribus suis sepultusque est cum eis in civitate David; et regnavit Ochozias filius eius pro eo. (Liber II Regum 8, 24)

  • Anno duodecimo Ioram filii Achab regis Israel regnavit Ochozias filius Ioram regis Iudae. (Liber II Regum 8, 25)

  • Viginti duorum annorum erat Ochozias, cum regnare coepisset, et uno anno regnavit in Ierusalem. Nomen matris eius Athalia filia Amri regis Israel. (Liber II Regum 8, 26)

  • Festinaverunt itaque et unusquisque tollens pallium suum posuerunt sub pedibus eius super structuram graduum et cecinerunt tuba atque dixerunt: “Regnavit Iehu!”. (Liber II Regum 9, 13)

  • Anno undecimo Ioram filii Achab regnavit Ochozias super Iudam. (Liber II Regum 9, 29)


“Mesmo a menor transgressão às leis de Deus será levada em conta.” São Padre Pio de Pietrelcina