Znaleziono 140 Wyniki dla: rege sedes

  • Et universi servi eius transierunt iuxta eum; et omnes Cherethi et Phelethi et omnes Getthaei, sescenti viri, qui secuti eum fuerant de Geth, transierunt coram rege. (Liber II Samuelis 15, 18)

  • Dixit autem rex ad Ethai Getthaeum: “Cur venis etiam tu nobiscum? Revertere et habita cum rege, quia alienigena es, immo et exsul de loco tuo. (Liber II Samuelis 15, 19)

  • Surrexit ergo rex et sedit in porta, et omni populo nuntiatum est quod rex sederet in porta; venitque universa multitudo coram rege. Israel autem fugerat in tabernacula sua. (Liber II Samuelis 19, 9)

  • et transierant vada, ut traducerent domum regis et facerent iuxta placitum eius. Semei autem filius Gera prostratus coram rege, cum transiturus esset Iordanem, (Liber II Samuelis 19, 19)

  • Qui respondens ait: “Domine mi rex, servus meus decepit me! Nam dixeram ei ego famulus tuus: Sternere faciam mihi asinum et ascendens abibo cum rege; claudus enim sum servus tuus. (Liber II Samuelis 19, 27)

  • Et ait Berzellai ad regem: “Quot sunt dies annorum vitae meae, ut ascendam cum rege Ierusalem? (Liber II Samuelis 19, 35)

  • Et respondit omnis vir Iudae ad virum Israel: “Quia propior mihi est rex. Cur irasceris super hac re? Numquid comedimus aliquid ex rege, aut munera nobis data sunt?”. (Liber II Samuelis 19, 43)

  • Et respondit vir Israel ad virum Iudae et ait: “Decem partes mihi sunt in rege et ideo etiam in David. Ego sum potior te; cur contempsisti me? Et non ego prior locutus sum, ut reducerem regem meum?”. Durius autem responderunt viri Iudae viris Israel. (Liber II Samuelis 19, 44)

  • Dixerunt ergo ei servi sui: “Quaeratur domino nostro regi adulescentula virgo et stet coram rege et curam eius agat dormiatque in sinu tuo et calefaciat dominum nostrum regem”. (Liber I Regum 1, 2)

  • Et, adhuc ibi te loquente cum rege, ego veniam post te et complebo sermones tuos”. (Liber I Regum 1, 14)

  • Adhuc illa loquente cum rege, Nathan propheta venit; (Liber I Regum 1, 22)

  • Numquid a domino meo rege exivit hoc verbum, et mihi non indicasti servo tuo quis sessurus esset super thronum domini mei regis post eum?”. (Liber I Regum 1, 27)


“Seja paciente nas aflições que o Senhor lhe manda.” São Padre Pio de Pietrelcina