Znaleziono 2526 Wyniki dla: quod

  • Nonne ipsi blasphemant bonum nomen, quod invocatum est super vos? (Epistula Iacobi 2, 7)

  • Qui enim dixit: “Non moechaberis”, dixit et: “Non occides”; quod si non moecharis, occidis autem, factus es transgressor legis. (Epistula Iacobi 2, 11)

  • Quod si zelum amarum habetis et contentiones in cordibus vestris, nolite gloriari et mendaces esse adversus veritatem. (Epistula Iacobi 3, 14)

  • Concupiscitis et non habetis; occiditis et zelatis et non potestis adipisci; litigatis et belligeratis. Non habetis, propter quod non postulatis; (Epistula Iacobi 4, 2)

  • petitis et non accipitis, eo quod male petitis, ut in concupiscentiis vestris insumatis. (Epistula Iacobi 4, 3)

  • Maiorem autem dat gratiam; propter quod dicit: “Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam”. (Epistula Iacobi 4, 6)

  • ut probatio vestrae fidei multo pretiosior auro, quod perit, per ignem quidem probato, inveniatur in laudem et gloriam et honorem in revelatione Iesu Christi. (Epistula I Petri 1, 7)

  • scrutantes in quod vel quale tempus significaret, qui erat in eis Spiritus Christi, praenuntians eas, quae in Christo sunt, passiones et posteriores glorias; (Epistula I Petri 1, 11)

  • Propter quod succincti lumbos mentis vestrae, sobrii, perfecte sperate in eam, quae offertur vobis, gratiam in revelatione Iesu Christi. (Epistula I Petri 1, 13)

  • scientes quod non corruptibilibus argento vel auro redempti estis de vana vestra conversatione a patribus tradita, (Epistula I Petri 1, 18)

  • verbum autem Domini manet in aeternum. Hoc est autem verbum, quod evangelizatum est in vos. (Epistula I Petri 1, 25)

  • Propter quod continet Scriptura: “Ecce pono in Sion lapidem angularem, electum, pretiosum; et, qui credit in eo, non confundetur”. (Epistula I Petri 2, 6)


“O bem dura eternamente.” São Padre Pio de Pietrelcina