Znaleziono 2539 Wyniki dla: quod cultum
Salutatio mea manu Pauli, quod est signum in omni epistula; ita scribo. (Epistula II ad Thessalonicenses 3, 17)
secundum evangelium gloriae beati Dei, quod creditum est mihi. (Epistula I ad Timotheum 1, 11)
in quod positus sum ego praedicator et apostolus — veritatem dico, non mentior — doctor gentium in fide et veritate. (Epistula I ad Timotheum 2, 7)
sed, quod decet mulieres, profitentes pietatem per opera bona. (Epistula I ad Timotheum 2, 10)
Quia omnis creatura Dei bona, et nihil reiciendum, quod cum gratiarum actione percipitur; (Epistula I ad Timotheum 4, 4)
Gratias ago Deo, cui servio a progenitoribus in conscientia pura, quod sine intermissione habeo tui memoriam in orationibus meis nocte ac die (Epistula II ad Timotheum 1, 3)
recordationem accipiens eius fidei, quae est in te non ficta, quae et habitavit primum in avia tua Loide et matre tua Eunice, certus sum autem quod et in te. (Epistula II ad Timotheum 1, 5)
Scis hoc, quod aversi sunt a me omnes, qui in Asia sunt, ex quibus est Phygelus et Hermogenes. (Epistula II ad Timotheum 1, 15)
Hoc autem scito, quod in no vissimis diebus instabunt tem pora periculosa. (Epistula II ad Timotheum 3, 1)
ut communio fidei tuae evidens fiat in agnitione omnis boni, quod est in nobis in Christum; (Epistulam ad Philemonem 1, 6)
Propter quod multam fiduciam habens in Christo imperandi tibi, quod ad rem pertinet, (Epistulam ad Philemonem 1, 8)
Ego Paulus scripsi mea manu, ego reddam; ut non dicam tibi quod et teipsum mihi debes. (Epistulam ad Philemonem 1, 19)