Znaleziono 12053 Wyniki dla: qui
qui egrediebatur exiens et rediens, donec siccarentur aquae super terram. (Liber Genesis 8, 7)
Quae, cum non invenisset, ubi requiesceret pes eius, reversa est ad eum in arcam; aquae enim erant super universam terram. Extenditque manum et apprehensam intulit in arcam. (Liber Genesis 8, 9)
Odoratusque est Dominus odorem suavitatis et locutus est Dominus ad cor suum: “Nequaquam ultra maledicam terrae propter homines, quia cogitatio humani cordis in malum prona est ab adulescentia sua. Non igitur ultra percutiam omnem animam viventem, sicut feci. (Liber Genesis 8, 21)
Cunctis diebus terrae, sementis et messis, frigus et aestus, aestas et hiems, dies et nox non requiescent”. (Liber Genesis 8, 22)
Sanguinem enim animarum vestrarum requiram de manu cunctarum bestiarum; et de manu hominis, de manu viri fratris eius requiram animam hominis. (Liber Genesis 9, 5)
Quicumque effuderit humanum sanguinem, per hominem fundetur sanguis illius; ad imaginem quippe Dei factus est homo. (Liber Genesis 9, 6)
Statuam pactum meum vobiscum; et nequaquam ultra interficietur omnis caro aquis diluvii, neque erit deinceps diluvium dissipans terram”. (Liber Genesis 9, 11)
Erant ergo filii Noe, qui egressi sunt de arca, Sem, Cham et Iapheth. Porro Cham ipse est pater Chanaan. (Liber Genesis 9, 18)
Vixit autem Noe post diluvium trecentis quinquaginta annis. (Liber Genesis 9, 28)
Et impleti sunt omnes dies eius nongentorum quinquaginta annorum, et mortuus est. (Liber Genesis 9, 29)
Ab his divisae sunt insulae gentium in regionibus suis, unusquisque secundum linguam suam et familias suas in nationibus suis. (Liber Genesis 10, 5)
et Phetrusim et Chasluim et Caphtorim, de quibus egressi sunt Philisthim. (Liber Genesis 10, 14)