Znaleziono 29 Wyniki dla: quanta
Cum autem venissent et congregassent ecclesiam, rettulerunt quanta fecisset Deus cum illis et quia aperuisset gentibus ostium fidei. (Actus Apostolorum 14, 27)
Cum autem venissent Hierosolymam, suscepti sunt ab ecclesia et apostolis et presbyteris et annuntiaverunt quanta Deus fecisset cum illis. (Actus Apostolorum 15, 4)
Tacuit autem omnis multitudo, et audiebant Barnabam et Paulum narrantes quanta fecisset Deus signa et prodigia in gentibus per eos. (Actus Apostolorum 15, 12)
— det illi Dominus invenire misericordiam a Domino in illa die — et quanta Ephesi ministravit, melius tu nosti. (Epistula II ad Timotheum 1, 18)
Et civitas in quadro posita est, et longitudo eius tanta est quanta et latitudo. Et mensus est civitatem arundine per stadia duodecim milia; longitudo et latitudo et altitudo eius aequales sunt. (Apocalypsis Ioannis 21, 16)