Znaleziono 94 Wyniki dla: puer

  • Giezi autem praecesserat eos et posuerat baculum super faciem pueri, et non erat vox neque sensus reversusque est in occursum eius et nuntiavit ei dicens: “Non evigilavit puer”. (Liber II Regum 4, 31)

  • Ingressus est ergo Eliseus domum, et ecce puer mortuus iacebat in lectulo eius; (Liber II Regum 4, 32)

  • At ille reversus deambulavit in domo semel huc et illuc et ascendit et incubuit super eum, et sternutavit puer septies aperuitque oculos. (Liber II Regum 4, 35)

  • Dixitque Giezi puer viri Dei: “Pepercit dominus meus Naaman Syro isti, ut non acciperet ab eo, quae attulit; vivit Dominus, curram post eum et accipiam ab eo aliquid”. (Liber II Regum 5, 20)

  • Abiit ergo adulescens puer prophetae Ramoth Galaad (Liber II Regum 9, 4)

  • Et dixit David: “Salomon filius meus puer parvulus est et tener; domus autem, quae aedificanda est Domino, talis esse debet, ut in cunctis regionibus nominetur et glorificetur. Praeparabo ergo ei necessaria”. Et ob hanc causam ante mortem suam omnes paravit impensas. (Liber I Paralipomenon 22, 5)

  • Octavo autem anno regni sui, cum adhuc esset puer, coepit quaerere Deum patris sui David; et duodecimo anno coepit mundare Iudam et Ierusalem ab excelsis et palis sculptilibusque et conflatilibus. (Liber II Paralipomenon 34, 3)

  • Et profectus est puer et angelus cum illo; et canis exiit cum illo et secutus est eos. Et abierunt ambo, et comprehendit illos prima nox; et manserunt super flumen Tigrin. (Liber Thobis 6, 2)

  • Et descendit puer lavare pedes in flumen, et exsiliens piscis de aqua magnus volebat gluttire pedem pueri, et exclamavit. (Liber Thobis 6, 3)

  • Et ait illi angelus: “Comprehende et tene!”. Et comprehendit puer piscem et eduxit illum in terram. (Liber Thobis 6, 4)

  • Et exinterans puer piscem illum collegit fel, cor et iecur; et piscem assavit et manducavit et reliquit ex illo salitum. Et abierunt ambo pariter, donec appropinquarent ad Mediam. (Liber Thobis 6, 6)

  • Et tunc interrogavit puer angelum et dixit ei: “Azaria frater, quod remedium est in corde et iecore piscis et in felle?”. (Liber Thobis 6, 7)


“O trabalho é tão sagrado como a oração”. São Padre Pio de Pietrelcina