Znaleziono 151 Wyniki dla: propheta Osee

  • Et ecce propheta unus accedens ad Achab regem Israel ait: “Haec dicit Dominus: Certe vidisti omnem multitudinem hanc nimiam. Ecce ego tradam eam in manu tua hodie, ut scias quia ego sum Dominus”. (Liber I Regum 20, 13)

  • Accedens autem propheta ad regem Israel dixit ei: “Vade et confortare et scito et vide quid facias; vertente enim anno rex Syriae ascendet contra te”. (Liber I Regum 20, 22)

  • Abiit ergo propheta et occurrit regi in via et mutavit aspectum ponens fasciam super oculos suos. (Liber I Regum 20, 38)

  • Dixit autem Iosaphat: “Non est hic et alius propheta Domini, ut interrogemus per eum?”. (Liber I Regum 22, 7)

  • Et ait Iosaphat: “Estne hic propheta Domini, ut interrogemus Dominum per eum?”. Et respondit unus de servis regis Israel: “Est hic Eliseus filius Saphat, qui fundebat aquam super manus Eliae”. (Liber II Regum 3, 11)

  • accesserunt ad eum servi sui et locuti sunt ei: “Si rem grandem dixisset tibi propheta, certe faceres; quanto magis quia nunc dixit tibi: “Lavare et mundaberis!””. (Liber II Regum 5, 13)

  • Dixitque unus servorum eius: “Nequaquam, domine mi rex. Sed Eliseus propheta, qui est in Israel, indicat regi Israel omnia verba, quaecumque locutus fueris in conclavi tuo”. (Liber II Regum 6, 12)

  • Coniuravit autem et tetendit insidias Osee filius Ela contra Phacee filium Romeliae; et percussit eum et interfecit regnavitque pro eo vicesimo anno Ioatham filii Oziae. (Liber II Regum 15, 30)

  • Anno duodecimo Achaz regis Iudae regnavit Osee filius Ela in Samaria super Israel novem annis. (Liber II Regum 17, 1)

  • Contra hunc ascendit Salmanasar rex Assyriorum; et factus est ei Osee servus reddebatque illi tributa. (Liber II Regum 17, 3)

  • Cumque deprehendisset rex Assyriorum Osee quod rebellare nitens misisset nuntios ad Sua regem Aegypti nec praestaret tributa regi Assyriorum, sicut singulis annis solitus erat, apprehendit eum et vinctum misit in carcerem. (Liber II Regum 17, 4)

  • Anno autem nono Osee cepit rex Assyriorum Samariam et transtulit Israel in Assur posuitque eos in Hala et iuxta Habor fluvium Gozan et in civitatibus Medorum. (Liber II Regum 17, 6)


“Onde há mais sacrifício, há mais generosidade.” São Padre Pio de Pietrelcina