Znaleziono 1200 Wyniki dla: promissa terra
Et dabo prodigia in caelo sursum et signa in terra deorsum, sanguinem et ignem et vaporem fumi; (Actus Apostolorum 2, 19)
et dixit ad illum: “Exi de terra tua et de cognatione tua et veni in terram, quam tibi monstravero”. (Actus Apostolorum 7, 3)
Tunc egressus de terra Chaldaeorum habitavit in Charran. Et inde, postquam mortuus est pater eius, transtulit illum in terram istam, in qua nunc vos habitatis; (Actus Apostolorum 7, 4)
Locutus est autem sic Deus: “Erit semen eius accola in terra aliena, et servituti eos subicient et male tractabunt annis quadringentis; (Actus Apostolorum 7, 6)
Fugit autem Moyses propter verbum istud; et factus est advena in terra Madian, ubi generavit filios duos. (Actus Apostolorum 7, 29)
Dixit autem illi Dominus: “Solve calceamentum pedum tuorum; locus enim, in quo stas, terra sancta est. (Actus Apostolorum 7, 33)
Hic eduxit illos faciens prodigia et signa in terra Aegypti et in Rubro mari et in deserto annis quadraginta. (Actus Apostolorum 7, 36)
dicentes ad Aaron: “Fac nobis deos, qui praecedant nos; Moyses enim hic, qui eduxit nos de terra Aegypti, nescimus quid factum sit ei”. (Actus Apostolorum 7, 40)
“Caelum mihi thronus est, terra autem scabellum pedum meorum. Quam domum aedificabitis mihi, dicit Dominus, aut quis locus requietionis meae? (Actus Apostolorum 7, 49)
In humilitate eius iudicium eius sublatum est. Generationem illius quis enarrabit? Quoniam tollitur de terra vita eius”. (Actus Apostolorum 8, 33)
Surrexit autem Saulus de terra; apertisque oculis, nihil videbat; ad manus autem illum trahentes introduxerunt Damascum. (Actus Apostolorum 9, 8)
Deus plebis huius Israel elegit patres nostros et plebem exaltavit, cum essent incolae in terra Aegypti, et in brachio excelso eduxit eos ex ea; (Actus Apostolorum 13, 17)