Znaleziono 27 Wyniki dla: plangite dolorem

  • Erat autem, ut qui videret summi sacerdotis vultum, mente vulneraretur; facies enim et color immutatus declarabat internum animi dolorem. (Liber II Maccabaeorum 3, 16)

  • Qui annuit oculo, dabit dolorem, et stultus labiis corruet. (Liber Proverbiorum 10, 10)

  • Quam sufficiens est homini erudito vinum exiguum! Et in dormiendo non laborabis ab illo et non senties dolorem. (Liber Ecclesiasticus 31, 22)

  • In his curans mitigabit dolorem, et unguentarius faciet pigmenta suavitatis, ut non consumantur opera eius: (Liber Ecclesiasticus 38, 7)

  • Super ubera plangite, super regione desiderabili, super vinea fertili. (Liber Isaiae 32, 12)

  • Super hoc accingite vos ciliciis, plangite et ululate, quia non est aversa ira furoris Domini a nobis. (Liber Ieremiae 4, 8)

  • Quare de vulva egressus sum, ut viderem laborem et dolorem, et consumerentur in confusione dies mei? (Liber Ieremiae 20, 18)

  • Nolite flere mortuum neque lugeatis super eum fletu; plangite eum, qui egreditur, quia non revertetur ultra nec videbit terram nativitatis suae. (Liber Ieremiae 22, 10)

  • Dixisti: “Vae misero mihi, quoniam addidit Dominus dolorem maerori meo; laboravi in gemitu meo et requiem non inveni”. (Liber Ieremiae 45, 3)

  • Ulula, Hesebon, quoniam vastata es, ut sis in acervum lapidum; clamate, filiae Rabba, accingite vos ciliciis, plangite et circuite per muros, quoniam Melchom in transmigrationem ducetur, sacerdotes eius et principes eius simul. (Liber Ieremiae 49, 3)

  • Subito cecidit Babylon et contrita est. Ululate super eam; tollite resinam ad dolorem eius, si forte sanetur. (Liber Ieremiae 51, 8)

  • SADE. “Iustus est Dominus, quia contra os eius rebellis fui. Audite, obsecro, universi populi, et videte dolorem meum: virgines meae et iuvenes mei abierunt in captivitatem. (Lamentationes 1, 18)


“O meu passado, Senhor, à Tua misericórdia. O meu Presente, ao Teu amor. O meu futuro, à Tua Providência.” São Padre Pio de Pietrelcina