Znaleziono 31 Wyniki dla: orationis afflictionis

  • Non comedes cum eo panem fermentatum; septem diebus comedes absque fermento afflictionis panem, quoniam festinanter egressus es de Aegypto, ut memineris diei egressionis tuae de Aegypto omnibus diebus vitae tuae. (Liber Deuteronomii 16, 3)

  • Praevenerunt me in die afflictionis meae, et factus est Dominus firmamentum meum; (Liber II Samuelis 22, 19)

  • Et nunc, quando orabas tu et Sara, ego obtuli memoriam orationis vestrae in conspectu claritatis Domini; et, cum sepeliebas mortuos, similiter. (Liber Thobis 12, 12)

  • Nunc autem in memetipso effunditur anima mea; et possident me dies afflictionis. (Liber Iob 30, 16)

  • Interiora mea efferbuerunt absque ulla requie; praevenerunt me dies afflictionis. (Liber Iob 30, 27)

  • Oppugnaverunt me in die afflictionis meae, et factus est Dominus fulcimentum meum; (Liber Psalmorum 18, 19)

  • Ego autem dixi in trepidatione mea: “Praecisus sum a conspectu oculorum tuorum”. Verumtamen exaudisti vocem orationis meae, dum clamarem ad te. (Liber Psalmorum 31, 23)

  • Et congregati sunt et venerunt in Maspha contra Ierusalem, quia in Maspha erat antea locus orationis Israeli; (Liber I Maccabaeorum 3, 46)

  • “Tu elegisti domum istam ad invocandum nomen tuum super eam, ut esset domus orationis et obsecrationis populo tuo; (Liber I Maccabaeorum 7, 37)

  • Amicum tuum et amicum patris tui ne dimiseris et domum fratris tui ne ingrediaris in die afflictionis tuae. Melior est vicinus iuxta quam frater procul. (Liber Proverbiorum 27, 10)

  • Memento Creatoris tui in diebus iuventutis tuae, antequam veniat tempus afflictionis, et appropinquent anni, de quibus dicas: “Non mihi placent”; (Liber Ecclesiastes 12, 1)

  • Qui honorat patrem suum, iucundabitur in filiis et in die orationis suae exaudietur; (Liber Ecclesiasticus 3, 6)


“Não se aflija a ponto de perder a paz interior. Reze com perseverança, com confiança, com calma e serenidade.” São Padre Pio de Pietrelcina