Znaleziono 356 Wyniki dla: omne

  • Et dixit Saul: “Irruamus super Philisthim nocte et vastemus eos, usquedum illucescat mane; nec relinquamus de eis virum”. Dixitque populus: “Omne, quod bonum videtur in oculis tuis, fac”. Et ait sacerdos: “Accedamus huc ad Deum”. (Liber I Samuelis 14, 36)

  • Et apprehendit Agag regem Amalec vivum; omne autem vulgus interfecit in ore gladii. (Liber I Samuelis 15, 8)

  • Et cognovit omne vulgus et universus Israel in die illa quoniam non actum fuisset a rege, ut occideretur Abner filius Ner. (Liber II Samuelis 3, 37)

  • Dixitque Nathan ad regem: “Omne, quod est in corde tuo, vade, fac, quia Dominus tecum est”. (Liber II Samuelis 7, 3)

  • Audivit autem Thou rex Emath quod percussisset David omne robur Adadezer (Liber II Samuelis 8, 9)

  • Habes autem tecum Sadoc et Abiathar sacerdotes; et omne verbum, quodcumque audieris de domo regis, indicabis Sadoc et Abiathar sacerdotibus. (Liber II Samuelis 15, 35)

  • Sunt autem cum eis duo filii eorum: Achimaas Sadoc et Ionathan Abiathar; et mittetis per eos ad me omne verbum, quod audieritis”. (Liber II Samuelis 15, 36)

  • Consilium autem Achitophel, quod dabat in diebus illis, quasi si quis consuleret Deum; sic erat omne consilium Achitophel, et cum esset cum David et cum esset cum Absalom. (Liber II Samuelis 16, 23)

  • Dixitque rex: “Mecum transeat Chamaam, et ego faciam ei, quidquid tibi placuerit; et omne, quod petieris a me, impetrabis”. (Liber II Samuelis 19, 39)

  • Nonne sic est domus mea cum Deo? Quia pactum aeternum statuit mihi, dispositum in omnibus atque munitum. Cunctam enim salutem meam et omne desiderabile nonne faciet germinare? (Liber II Samuelis 23, 5)

  • Dixitque rex ad Semei: “Tu nosti omne malum, cuius tibi conscium est cor tuum, quod fecisti David patri meo; reddit Dominus malitiam tuam in caput tuum. (Liber I Regum 2, 44)

  • Domus autem cum aedificaretur, lapidibus dedolatis atque perfectis aedificata est; et malleus et securis et omne ferramentum non sunt audita in domo, cum aedificaretur. (Liber I Regum 6, 7)


“Faltar com a caridade¨¦ como ferir a pupila dos olhos de Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina