Znaleziono 295 Wyniki dla: novi caeli
Et tunc parebit signum Filii hominis in caelo, et tunc plangent omnes tribus terrae et videbunt Filium hominis venientem in nubibus caeli cum virtute et gloria multa; (Evangelium secundum Matthaeum 24, 30)
Accedens autem et qui unum talentum acceperat, ait: “Domine, novi te quia homo durus es: metis, ubi non seminasti, et congregas, ubi non sparsisti; (Evangelium secundum Matthaeum 25, 24)
hic est enim sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effunditur in remissionem peccatorum. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 28)
Dicit illi Iesus: “Tu dixisti. Verumtamen dico vobis: Amodo videbitis Filium hominis sedentem a dextris Virtutis et venientem in nubibus caeli”. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 64)
Et iterum negavit cum iuramento: “Non novi hominem!”. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 72)
Tunc coepit detestari et iurare: “Non novi hominem!”. Et continuo gallus cantavit; (Evangelium secundum Matthaeum 26, 74)
et cum seminatum fuerit, ascendit et fit maius omnibus holeribus et facit ramos magnos, ita ut possint sub umbra eius aves caeli habitare”. (Evangelium secundum Marcum 4, 32)
Et tunc mittet angelos et congregabit electos suos a quattuor ventis, a summo terrae usque ad summum caeli. (Evangelium secundum Marcum 13, 27)
Et ait illis: “Hic est sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effunditur. (Evangelium secundum Marcum 14, 24)
Iesus autem dixit: “Ego sum, et videbitis Filium hominis a dextris sedentem Virtutis et venientem cum nubibus caeli”. (Evangelium secundum Marcum 14, 62)
At ille negavit dicens: “Neque scio neque novi quid tu dicas!”. Et exiit foras ante atrium, et gallus cantavit. (Evangelium secundum Marcum 14, 68)
“Exiit, qui seminat, seminare semen suum. Et dum seminat ipse, aliud cecidit secus viam et conculcatum est, et volucres caeli comederunt illud. (Evangelium secundum Lucam 8, 5)