Znaleziono 143 Wyniki dla: nostra
quia, Domine, imminuti sumus plus quam omnes gentes sumusque humiles in universa terra hodie propter peccata nostra; (Prophetia Danielis 3, 37)
Domine, in omnem iustitiam tuam; avertatur, obsecro, ira tua et furor tuus a civitate tua Ierusalem et monte sancto tuo; propter peccata enim nostra et iniquitates patrum nostrorum Ierusalem et populus tuus in opprobrium sunt omnibus per circuitum nostrum. (Prophetia Danielis 9, 16)
Qui laetantur pro Lodabar, qui dicunt: “Numquid non in fortitudine nostra cepimus nobis Carnaim?”. (Prophetia Amos 6, 13)
Revertetur et miserebitur nostri, calcabit iniquitates nostras et proiciet in profundum maris omnia peccata nostra. (Prophetia Michaeae 7, 19)
et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris; (Evangelium secundum Matthaeum 6, 12)
Coloni autem illi dixerunt ad invicem: “Hic est heres. Venite, occidamus eum, et nostra erit hereditas”. (Evangelium secundum Marcum 12, 7)
et dimitte nobis peccata nostra, si quidem et ipsi dimittimus omni debenti nobis, et ne nos inducas in tentationem”. (Evangelium secundum Lucam 11, 4)
Ait autem Petrus: “Ecce nos dimisimus nostra et secuti sumus te”. (Evangelium secundum Lucam 18, 28)
Quem cum vidissent coloni, cogitaverunt inter se dicentes: “Hic est heres. Occidamus illum, ut nostra fiat hereditas”. (Evangelium secundum Lucam 20, 14)
“Numquid lex nostra iudicat hominem, nisi audierit ab ipso prius et cognoverit quid faciat?”. (Evangelium secundum Ioannem 7, 51)
Et quomodo nos audimus unusquisque propria lingua nostra, in qua nati sumus? (Actus Apostolorum 2, 8)
Videns autem Petrus respondit ad populum: “Viri Israelitae, quid miramini in hoc aut nos quid intuemini, quasi nostra virtute aut pietate fecerimus hunc ambulare? (Actus Apostolorum 3, 12)