Znaleziono 15 Wyniki dla: nescis
Descenderunt ergo tria milia virorum de Iuda ad specum petrae Etam dixeruntque ad Samson: “Nescis quod Philisthim imperent nobis? Quare hoc nobis facere voluisti?”. Quibus ille ait: “Sicut fecerunt mihi, feci eis”. (Liber Iudicum 15, 11)
Quomodo ignoras, quae sit via spiritus, et qua ratione compingantur ossa in ventre praegnantis, sic nescis opera Dei, qui fabricator est omnium. (Liber Ecclesiastes 11, 5)
Mane semina semen tuum, et vespere ne cesset manus tua, quia nescis quid magis prosit, hoc aut illud, et si utrumque simul melius erit. (Liber Ecclesiastes 11, 6)
Coram extraneo nihil facias cautum; nescis enim quid pariet. (Liber Ecclesiasticus 8, 21)
et, si surgens discesserit, in qua via quaeras illum, nescis. (Liber Ecclesiasticus 33, 33)
Numquid nescis? Aut non audisti? Deus sempiternus Dominus, qui creavit terminos terrae; non deficiet neque laborabit, nec est investigatio sapientiae eius. (Liber Isaiae 40, 28)
Quae audisti, vide omnia; vos autem num annuntiabitis? Audita facio tibi nova ex nunc et occulta, quae nescis. (Liber Isaiae 48, 6)
Et servire te faciam inimicis tuis in terra, quam nescis, quia ignis succensus est in furore meo: super vos ardebit”. (Liber Ieremiae 15, 14)
Clama ad me, et exaudiam te et annuntiabo tibi grandia et inaccessibilia, quae nescis. (Liber Ieremiae 33, 3)
Et commovebo cor populorum multorum, cum induxero contritionem tuam in gentibus super terras, quas nescis. (Prophetia Ezechielis 32, 9)
Et respondit angelus, qui loquebatur in me, et dixit ad me: “Numquid nescis quid sunt haec?”. Et dixi: “Non, domine mi”. (Prophetia Zachariae 4, 5)
Et ait ad me dicens: “Numquid nescis quid sunt haec?”. Et dixi: “Non, domine mi”. (Prophetia Zachariae 4, 13)