Znaleziono 31 Wyniki dla: merces

  • Gaudete et exsultate, quoniam merces vestra copiosa est in caelis; sic enim persecuti sunt prophetas, qui fuerunt ante vos. (Evangelium secundum Matthaeum 5, 12)

  • Beati eritis, cum vos oderint homines et cum separaverint vos et exprobraverint et eiecerint nomen vestrum tamquam malum propter Filium hominis. 23 Gaudete in illa die et exsultate, ecce enim merces vestra multa in caelo; secundum haec enim faciebant prophetis patres eorum. (Evangelium secundum Lucam 6, 22)

  • Verumtamen diligite inimicos vestros et bene facite et mutuum date nihil desperantes; et erit merces vestra multa, et eritis filii Altissimi, quia ipse benignus est super ingratos et malos. (Evangelium secundum Lucam 6, 35)

  • Ei autem, qui operatur, merces non reputatur secundum gratiam sed secundum debitum; (Epistula ad Romanos 4, 4)

  • Quae est ergo merces mea? Ut evangelium praedicans sine sumptu ponam evangelium, ut non abutar potestate mea in evangelio. (Epistula I ad Corinthios 9, 18)

  • Ecce merces operariorum, qui messuerunt regiones vestras, quae fraudata est a vobis, clamat, et clamores eorum, qui messuerunt, in aures Domini Sabaoth introierunt. (Epistula Iacobi 5, 4)

  • Ecce venio cito, et merces mea mecum est, reddere unicuique sicut opus eius est. (Apocalypsis Ioannis 22, 12)


“Quando Jesus vem a nós na santa comunhão, encontra alegria em Sua criatura. Por nossa parte, procuremos Nele a nossa alegria.” São Padre Pio de Pietrelcina