Znaleziono 162 Wyniki dla: mecum
Da ergo mihi montem istum, quem pollicitus est Dominus die illo, te quoque audiente quod Enacim ibi sunt et urbes magnae atque munitae; si forte sit Dominus mecum, et potuero delere eos, sicut promisit mihi”. (Liber Iosue 14, 12)
Et ait Iudas Simeoni fratri suo: “Ascende mecum in sorte mea, et pugnemus contra Chananaeum, et ego pergam tecum in sorte tua”. Et abiit cum eo Simeon. (Liber Iudicum 1, 3)
Dixitque ad eam Barac: “Si venis mecum, vadam; si nolueris venire mecum, non pergam”. (Liber Iudicum 4, 8)
Quando personaverit tuba in manu mea et omnium eorum, qui mecum sunt, vos quoque per castrorum circuitum clangite et conclamate: “Domino et Gedeoni!””. (Liber Iudicum 7, 18)
Dixitque ad viros Succoth: “Date, obsecro, panes populo, qui mecum est, quia valde defecerunt, et ego persequor Zebee et Salmana reges Madian”. (Liber Iudicum 8, 5)
Dixitque ad eum Dalila: “Quomodo dicis quod ames me, cum animus tuus non sit mecum? Per tres vices mentitus es mihi et noluisti dicere in quo sit tua maxima fortitudo”. (Liber Iudicum 16, 15)
dixit ad eas: “Ite in domum matris vestrae; faciat Dominus vobiscum misericordiam, sicut fecistis cum mortuis et mecum: (Liber Ruth 1, 8)
Quibus illa respondit: “Revertimini, filiae meae; cur venitis mecum? Num ultra habeo filios in utero meo, ut viros ex me sperare possitis? (Liber Ruth 1, 11)
Et respondit Samuel Sauli dicens: “Ego sum videns. Ascende ante me in excelsum, ut comedatis mecum hodie. Et dimittam te mane et omnia, quae sunt in corde tuo, indicabo tibi; (Liber I Samuelis 9, 19)
sed nunc tolle, quaeso, peccatum meum et revertere mecum, ut adorem Dominum”. (Liber I Samuelis 15, 25)
At ille ait: “Peccavi, sed nunc honora me coram senibus populi mei et coram Israel; et revertere mecum, ut adorem Dominum Deum tuum”. (Liber I Samuelis 15, 30)
Et ait: “Pacificus; ad immolandum Domino veni. Sanctificamini et venite mecum, ut immolem”. Sanctificavit ergo Isai et filios eius et vocavit eos ad sacrificium. (Liber I Samuelis 16, 5)