Znaleziono 262 Wyniki dla: manna caeli

  • et omnes habitatores terrae apud eum in nihilum reputati sunt: iuxta voluntatem enim suam facit tam in virtutibus caeli quam in habitatoribus terrae, et non est qui resistat manui eius et dicat ei: “Quid facis?”. (Prophetia Danielis 4, 32)

  • Nunc igitur ego Nabuchodonosor laudo et magnifico et glorifico Regem caeli, quia omnia opera eius veritas, et viae eius iudicium, et gradientes in superbia potest humiliare”. (Prophetia Danielis 4, 34)

  • et a filiis hominum eiectus est, sed et cor eius cum bestiis positum est, et cum onagris erat habitatio eius, fenum quoque ut boves comedebat, et rore caeli corpus eius infectum est, donec cognosceret quod potestatem haberet Deus altissimus in regno hominum et, quemcumque voluerit, suscitabit super illud. (Prophetia Danielis 5, 21)

  • sed adversum Dominum caeli elevatus es, et vasa domus eius allata sunt coram te, et tu et optimates tui et uxores tuae et concubinae tuae vinum bibistis in eis; deos quoque argenteos et aureos et aereos, ferreos ligneosque et lapideos, qui non vident neque audiunt neque sentiunt, laudasti, porro Deum, qui habet flatum tuum in manu sua et omnes vias tuas, non glorificasti. (Prophetia Danielis 5, 23)

  • Respondit Daniel et dixit: “Videbam in visione mea nocte: et ecce quattuor venti caeli conturbabant mare Magnum, (Prophetia Danielis 7, 2)

  • Aspiciebam ergo in visione noctis: et ecce cum nubibus caeli quasi Filius hominis veniebat et usque ad Antiquum dierum pervenit, et in conspectu eius obtulerunt eum; (Prophetia Danielis 7, 13)

  • Hircus autem caprarum magnus factus est nimis; cumque crevisset, fractum est cornu magnum, et orta sunt quattuor cornua loco illius per quattuor ventos caeli. (Prophetia Danielis 8, 8)

  • et magnificatum est usque ad fortitudinem caeli et deiecit de fortitudine et de stellis et conculcavit eas; (Prophetia Danielis 8, 10)

  • et cum steterit, conteretur regnum eius et dividetur in quattuor ventos caeli, sed non in posteros eius neque secundum potentiam illius, qua dominatus est; lacerabitur enim regnum eius etiam ad alios, exceptis his. (Prophetia Danielis 11, 4)

  • Et percutiam eis foedus in die illa cum bestia agri et cum volucre caeli et cum reptili terrae; et arcum et gladium et bellum conteram de terra et cubare eos faciam confidenter. (Prophetia Osee 2, 20)

  • Propter hoc lugebit terra, et infirmabitur omnis, qui habitat in ea, cum bestia agri et volucre caeli, sed et pisces maris auferentur. (Prophetia Osee 4, 3)

  • Et cum profecti fuerint, expandam super eos rete meum; quasi volucrem caeli detraham eos, corripiam eos secundum auditionem coetus eorum. (Prophetia Osee 7, 12)


“É necessário manter o coração aberto para o Céu e aguardar, de lá, o celeste orvalho.” São Padre Pio de Pietrelcina