Znaleziono 262 Wyniki dla: manna caeli

  • Super hoc lugebit terra, et maerebunt caeli desuper, eo quod locutus sum, statui et non paenitet me nec avertar ab eo”. (Liber Ieremiae 4, 28)

  • Filii colligunt ligna, et patres succendunt ignem, et mulieres commiscent farinam, ut faciant placentas reginae caeli et libent diis alienis, ut me ad iracundiam provocent. (Liber Ieremiae 7, 18)

  • Et erit morticinum populi huius in cibum volucribus caeli et bestiis terrae, et non erit qui abigat. (Liber Ieremiae 7, 33)

  • et expandent ea ad solem et lunam et omnem militiam caeli, quae dilexerunt et quibus servierunt et post quae ambulaverunt et quae quaesierunt et adoraverunt; non colligentur et non sepelientur: in sterquilinium super faciem terrae erunt. (Liber Ieremiae 8, 2)

  • Super montes assumam fletum ac lamentum et super pascua deserti planctum, quoniam incensa sunt, eo quod non sit vir pertransiens, et non audiunt vocem gregis; a volucre caeli usque ad pecora transmigraverunt, recesserunt. (Liber Ieremiae 9, 9)

  • Haec dicit Dominus: “Iuxta vias gentium nolite discere et a signis caeli nolite metuere, quae timent gentes, (Liber Ieremiae 10, 2)

  • Numquid sunt in sculptilibus gentium, qui pluant, aut caeli possunt dare imbres? Nonne tu es Dominus Deus noster, quem exspectamus? Tu enim fecisti omnia haec. (Liber Ieremiae 14, 22)

  • Et mandabo super eos quattuor species, dicit Dominus: gladium ad occisionem et canes ad lacerandum et volatilia caeli et bestias terrae ad devorandum et dissipandum. (Liber Ieremiae 15, 3)

  • Mortibus aegrotationum morientur, non plangentur et non sepelientur; in sterquilinium super faciem terrae erunt et gladio et fame consumentur, et erit cadaver eorum in escam volatilibus caeli et bestiis terrae”. (Liber Ieremiae 16, 4)

  • Et dissipabo consilium Iudae et Ierusalem in loco isto; et subvertam eos gladio in conspectu inimicorum suorum et in manu quaerentium animas eorum et dabo cadavera eorum escam volatilibus caeli et bestiis terrae. (Liber Ieremiae 19, 7)

  • et erunt domus Ierusalem et domus regum Iudae sicut locus Topheth, immundae: omnes domus, in quarum domatibus sacrificaverunt omni militiae caeli et libaverunt libamina diis alienis”. (Liber Ieremiae 19, 13)

  • Haec dicit Dominus: “Si mensurari potuerint caeli sursum, et investigari fundamenta terrae deorsum, et ego abiciam universum semen Israel propter omnia, quae fecerunt, dicit Dominus. (Liber Ieremiae 31, 37)


“Para consolar uma alma na sua dor, mostre todo o bem que ela ainda pode fazer”. São Padre Pio de Pietrelcina