Znaleziono 28 Wyniki dla: labore

  • vocavitque nomen eius Noe dicens: “Iste consolabitur nos ab operibus nostris et labore manuum nostrarum in agro, cui maledixit Dominus”. (Liber Genesis 5, 29)

  • Ortum est murmur populi, quasi dolentium pro labore, contra Dominum. Quod cum audisset Dominus, iratus est, et accensus in eos ignis Domini devoravit extremam castrorum partem. (Liber Numeri 11, 1)

  • quomodo occurrerit tibi et omnes extremos agminis tui, qui lassi residebant, ceciderit, quando tu eras fame et labore confectus, et non timuerit Deum. (Liber Deuteronomii 25, 18)

  • Ecce ego in labore meo praeparavi impensas domus Domini: auri talenta centum milia et argenti mille milia talentorum, aeris vero et ferri non est pondus, vincitur enim numerus magnitudine. Ligna et lapides praeparavi; tu autem ad ea adicies. (Liber I Paralipomenon 22, 14)

  • In labore mortalium non sunt et cum hominibus non flagellantur. (Liber Psalmorum 73, 5)

  • In omni labore erit abundantia; verbum autem labiorum tendit tantummodo ad egestatem. (Liber Proverbiorum 14, 23)

  • Quid lucri est homini de universo labore suo, quo laborat sub sole? (Liber Ecclesiastes 1, 3)

  • Verti me exasperans cor meum de omni labore, quo laboravi sub sole. (Liber Ecclesiastes 2, 20)

  • Quid enim proderit homini de universo labore suo et afflictione cordis, qua sub sole laboravit? (Liber Ecclesiastes 2, 22)

  • Quid lucri habet, qui operatur, de labore suo? (Liber Ecclesiastes 3, 9)

  • Omnis enim homo, qui comedit et bibit et videt bonum de labore suo, hoc donum Dei est. (Liber Ecclesiastes 3, 13)

  • Melior est pugillus cum requie quam plena utraque manus cum labore et afflictione spiritus. (Liber Ecclesiastes 4, 6)


“Deus não opera prodígios onde não há fé.” São Padre Pio de Pietrelcina