Znaleziono 45 Wyniki dla: iugum
Et responderunt iuvenes, qui nutriti fuerant cum eo, atque dixerunt: “Sic loqueris populo, qui dixit tibi: “Pater tuus aggravavit iugum nostrum, tu subleva”, et sic respondebis eis: Minimus digitus meus grossior est lumbis patris mei; (Liber II Paralipomenon 10, 10)
pater meus imposuit vobis iugum grave, et ego maius pondus apponam; pater meus cecidit vos flagellis, ego vero caedam scorpionibus”. (Liber II Paralipomenon 10, 11)
locutusque est iuxta iuvenum voluntatem: “Pater meus grave vobis imposuit iugum, quod ego gravius faciam. Pater meus cecidit vos flagellis, ego vero caedam scorpionibus”. (Liber II Paralipomenon 10, 14)
“Dirumpamus vincula eorum et proiciamus a nobis iugum ipsorum!”. (Liber Psalmorum 2, 3)
et ut auferrent ab eis iugum, quia viderunt quod regnum Graecorum in servitutem premeret Israel. (Liber I Maccabaeorum 8, 18)
Et de malis, quae Demetrius rex fecit in eos, scripsimus ei dicentes: “Quare gravasti iugum tuum super amicos nostros, socios Iudaeos? (Liber I Maccabaeorum 8, 31)
Anno centesimo septuagesimo ablatum est iugum gentium ab Israel. (Liber I Maccabaeorum 13, 41)
Sicut boum iugum, quod movetur, ita et mulier nequam; qui tenet illam, quasi qui apprehendat scorpionem. (Liber Ecclesiasticus 26, 10)
Beatus, qui tectus est ab ea, qui in iracundiam illius non transivit, et qui non attraxit iugum illius et in vinculis eius non est ligatus. (Liber Ecclesiasticus 28, 23)
Iugum enim illius iugum ferreum est, et vinculum illius vinculum aereum est; (Liber Ecclesiasticus 28, 24)
Iugum et lorum curvant collum, et servum inclinant operationes assiduae. (Liber Ecclesiasticus 33, 27)
Occupatio magna creata est omnibus hominibus, et iugum grave super filios Adam a die exitus de ventre matris eorum usque in diem reditus in matrem omnium: (Liber Ecclesiasticus 40, 1)