Znaleziono 126 Wyniki dla: idololatria peccata paganism
Hostias amant, immolant carnes et comedunt; sed Dominus non suscipiet eas. Nunc recordabitur iniquitatis eorum et visitabit peccata eorum: ipsi in Aegyptum convertentur. (Prophetia Osee 8, 13)
Profunde peccaverunt sicut in diebus Gabaa; recordabitur iniquitatis eorum et visitabit peccata eorum. (Prophetia Osee 9, 9)
Quia cognovi multa scelera vestra et fortia peccata vestra, opprimentes iustum, accipientes munus et pauperes deprimentes in porta. (Prophetia Amos 5, 12)
Revertetur et miserebitur nostri, calcabit iniquitates nostras et proiciet in profundum maris omnia peccata nostra. (Prophetia Michaeae 7, 19)
et baptizabantur in Iordane flumine ab eo, confitentes peccata sua. (Evangelium secundum Matthaeum 3, 6)
Si enim dimiseritis hominibus peccata eorum, dimittet et vobis Pater vester caelestis; (Evangelium secundum Matthaeum 6, 14)
si autem non dimiseritis hominibus, nec Pater vester dimittet peccata vestra. (Evangelium secundum Matthaeum 6, 15)
Et ecce offerebant ei paralyticum iacentem in lecto. Et videns Iesus fidem illorum, dixit paralytico: “Confide, fili; remittuntur peccata tua”. (Evangelium secundum Matthaeum 9, 2)
Quid enim est facilius, dicere: “Dimittuntur peccata tua”, aut dicere: “Surge et ambula”? (Evangelium secundum Matthaeum 9, 5)
Ut sciatis autem quoniam Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata — tunc ait paralytico - : Surge, tolle lectum tuum et vade in domum tuam”. (Evangelium secundum Matthaeum 9, 6)
Et egrediebatur ad illum omnis Iudaeae regio et Hierosolymitae universi et baptizabantur ab illo in Iordane flumine confitentes peccata sua. (Evangelium secundum Marcum 1, 5)
Cum vidisset autem Iesus fidem illorum, ait paralytico: “Fili, dimittuntur peccata tua”. (Evangelium secundum Marcum 2, 5)