Znaleziono 81 Wyniki dla: homini
Et, postquam consummatae sunt nuptiae, vocavit Thobi filium suum Thobiam et dixit illi: “Homini illi, qui tecum ivit, reddamus honorem et adiciamus ad mercedem suam”. (Liber Thobis 12, 1)
Aut bonum est quod vos excutiat? Aut, ut illuditur homini, illudetis ei? (Liber Iob 13, 9)
Et dixit homini: “Ecce timor Domini, ipsa est sapientia; et recedere a malo intellegentia””. (Liber Iob 28, 28)
Non accipiam personam viri et nulli homini blandiar. (Liber Iob 32, 21)
Si fuerit apud eum angelus, unus de milibus interpres, ut annuntiet homini aequitatem, (Liber Iob 33, 23)
Deprecabitur Deum, et placabilis ei erit; et videbit faciem eius in iubilo, et reddet homini iustitiam suam. (Liber Iob 33, 26)
Nec enim ultra homini ponit conveniendi locum, ut veniat ad Deum in iudicium. (Liber Iob 34, 23)
Homini, qui similis tui est, nocebit impietas tua, et filium hominis adiuvabit iustitia tua. (Liber Iob 35, 8)
SIN. Observa innocentiam et vide aequitatem, quoniam est posteritas homini pacifico. (Liber Psalmorum 37, 37)
et committunt uni homini regnare eis per singulos annos et dominari universae terrae suae, et omnes oboediunt uni, et non est invidia neque zelus inter eos. (Liber I Maccabaeorum 8, 16)
Est via, quae videtur homini recta, novissima autem eius deducunt ad mortem. (Liber Proverbiorum 14, 12)
Est via, quae videtur homini recta, et novissima eius ducunt ad mortem. (Liber Proverbiorum 16, 25)