Znaleziono 204 Wyniki dla: foedus arcam

  • Nuntiatumque est regi David: “Benedixit Dominus Obededom et omnia eius propter arcam Dei”. Abiit ergo David et adduxit arcam Dei de domo Obededom in civitatem David cum gaudio. (Liber II Samuelis 6, 12)

  • Cumque progressi essent, qui portabant arcam Domini, sex passus, immolavit bovem et vitulum saginatum, (Liber II Samuelis 6, 13)

  • Et David et omnis domus Israel ducebant arcam Domini in iubilo et in clangore bucinae. (Liber II Samuelis 6, 15)

  • Et introduxerunt arcam Domini et posuerunt eam in loco suo in medio tabernaculi, quod tetenderat ei David; et obtulit David coram Domino holocausta et pacifica. (Liber II Samuelis 6, 17)

  • Venit autem et Sadoc et universi Levitae cum eo portantes arcam foederis Dei; et deposuerunt arcam Dei. Et sacrificavit Abiathar, donec omnis populus egressus fuerat de civitate. (Liber II Samuelis 15, 24)

  • Et dixit rex ad Sadoc: “Reporta arcam Dei in urbem. Si invenero gratiam in oculis Domini, reducet me et ostendet mihi eam et habitationem suam. (Liber II Samuelis 15, 25)

  • Reportaverunt igitur Sadoc et Abiathar arcam Dei Ierusalem et manserunt ibi. (Liber II Samuelis 15, 29)

  • Abiathar quoque sacerdoti dixit rex: “Vade in Anathoth ad agrum tuum; es quidem vir mortis, sed hodie te non interficiam, quia portasti arcam Domini Dei coram David patre meo et sustinuisti laborem in omnibus, in quibus laboravit pater meus”. (Liber I Regum 2, 26)

  • Dedit quoque Dominus sapientiam Salomoni, sicut locutus est ei; et erat pax inter Hiram et Salomonem, et percusserunt foedus ambo. (Liber I Regum 5, 26)

  • Dabir autem in medio domus in interiori parte fecerat, ut poneret ibi arcam foederis Domini. (Liber I Regum 6, 19)

  • Tunc congregavit Salomon om nes maiores natu Israel — om nes principes tribuum, duces familiarum filiorum Israel ad regem Salomonem — in Ierusalem, ut deferrent arcam foederis Domini de civitate David, id est de Sion. (Liber I Regum 8, 1)

  • Veneruntque cuncti senes Israel, et tulerunt sacerdotes arcam (Liber I Regum 8, 3)


“Cada Missa lhe obtém um grau mais alto de gloria no Céu!” São Padre Pio de Pietrelcina