Znaleziono 152 Wyniki dla: falsum testimonium
Et testimonium perhibuit Ioannes dicens: “Vidi Spiritum descendentem quasi columbam de caelo, et mansit super eum; (Evangelium secundum Ioannem 1, 32)
Et ego vidi et testimonium perhibui quia hic est Filius Dei”. (Evangelium secundum Ioannem 1, 34)
et quia opus ei non erat, ut quis testimonium perhiberet de homine; ipse enim sciebat quid esset in homine. (Evangelium secundum Ioannem 2, 25)
Amen, amen dico tibi: Quod scimus, loquimur et, quod vidimus, testamur; et testimonium nostrum non accipitis. (Evangelium secundum Ioannem 3, 11)
Et venerunt ad Ioannem et dixerunt ei: “Rabbi, qui erat tecum trans Iordanem, cui tu testimonium perhibuisti, ecce hic baptizat, et omnes veniunt ad eum!”. (Evangelium secundum Ioannem 3, 26)
Ipsi vos mihi testimonium perhibetis, quod dixerim: Non sum ego Christus, sed: Missus sum ante illum. (Evangelium secundum Ioannem 3, 28)
et quod vidit et audivit, hoc testatur, et testimonium eius nemo accipit. (Evangelium secundum Ioannem 3, 32)
Qui accipit eius testimonium, signavit quia Deus verax est. (Evangelium secundum Ioannem 3, 33)
Ex civitate autem illa multi crediderunt in eum Samaritanorum propter verbum mulieris testimonium perhibentis: “Dixit mihi omnia, quaecumque feci!”. (Evangelium secundum Ioannem 4, 39)
ipse enim Iesus testimonium perhibuit, quia propheta in sua patria honorem non habet. (Evangelium secundum Ioannem 4, 44)
Si ego testimonium perhibeo de meipso, testimonium meum non est verum; (Evangelium secundum Ioannem 5, 31)
alius est, qui testimonium perhibet de me, et scio quia verum est testimonium, quod perhibet de me. (Evangelium secundum Ioannem 5, 32)