Znaleziono 70 Wyniki dla: exitium Philisthinorum violentia

  • Verti me ad alia et vidi calumnias, quae sub sole geruntur, et ecce lacrimae oppressorum, et nemo consolator; et ex parte opprimentium violentia, et nemo consolator. (Liber Ecclesiastes 4, 1)

  • Non audietur ultra violentia in terra tua, vastitas et contritio in terminis tuis; et vocabis Salutem muros tuos et portas tuas Laudem. (Liber Isaiae 60, 18)

  • Sicut effluere facit cisterna aquam suam, sic illa effluere facit malitiam suam; violentia et vastitas auditur in ea, coram me semper afflictio et plaga. (Liber Ieremiae 6, 7)

  • violentia surrexit, ut esset virga impietatis: non ex eis et non ex pompa eorum neque ex sonitu eorum; et non erit requies in eis. (Prophetia Ezechielis 7, 11)

  • quod infirmum fuit, non consolidastis et, quod aegrotum, non sanastis; quod fractum est, non alligastis et, quod eiectum est, non reduxistis et, quod perierat, non quaesistis et super forte imperabatis cum violentia. (Prophetia Ezechielis 34, 4)

  • disperdam habitatorem de Azoto et tenentem sceptrum de Ascalone; convertam manum meam super Accaron, et peribunt reliqui Philisthinorum”, dicit Dominus Deus. (Prophetia Amos 1, 8)

  • et operiantur saccis homines et iumenta et clament ad Deum in fortitudine, et convertatur vir a via sua mala et a violentia, quae est in manibus eorum. (Prophetia Ionae 3, 8)

  • Usquequo, Domine, clamabo, et non exaudis? Vociferabor ad te: “Violentia!”, et non salvas? (Prophetia Habacuc 1, 2)

  • Quare ostendisti mihi iniquitatem et malitiam vides? Et vastitas et violentia est coram me, et facta est contentio, et iurgium exoritur. (Prophetia Habacuc 1, 3)

  • Vae, qui habitatis funiculum maris, gens Cretensium! Verbum Domini super vos, Chanaan, terra Philisthinorum: “Disperdam te, ita ut non sit inhabitator”. (Prophetia Sophoniae 2, 5)


“Na igreja se fala somente com Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina