Znaleziono 18 Wyniki dla: exaudiam

  • Clama ad me, et exaudiam te et annuntiabo tibi grandia et inaccessibilia, quae nescis. (Liber Ieremiae 33, 3)

  • Ergo et ego faciam in furore: non parcet oculus meus, nec miserebor et, cum clamaverint ad aures meas voce magna, non exaudiam eos”. (Prophetia Ezechielis 8, 18)

  • Et erit: in illa die exaudiam, dicit Dominus, exaudiam caelos, et illi exaudient terram; (Prophetia Osee 2, 23)

  • Et factum est, sicut cum clamaret, et ipsi non audierunt, sic clamabunt, et non exaudiam, dicit Dominus exercituum. (Prophetia Zachariae 7, 13)

  • Et confortabo domum Iudae et domum Ioseph salvabo et reducam eos, quia miserebor eorum; et erunt, sicut non proiecissem eos: ego enim Dominus Deus eorum et exaudiam eos. (Prophetia Zachariae 10, 6)

  • et ducam tertiam partem per ignem et purgabo eos, sicut purgatur argentum, et probabo eos, sicut probatur aurum: ipse vocabit nomen meum, et ego exaudiam eum. Dicam: Populus meus est ille; et ipse dicet: “Dominus est Deus meus”. (Prophetia Zachariae 13, 9)


“Uma Missa bem assistida em vida será mais útil à sua salvação do que tantas outras que mandarem celebrar por você após sua morte!” São Padre Pio de Pietrelcina