Znaleziono 788 Wyniki dla: erant

  • Urbem autem et omnia, quae erant in ea, succenderunt, absque argento et auro et vasis aeneis ac ferro, quae in aerarium domus Domini consecrarunt. (Liber Iosue 6, 24)

  • ubi dixit Iosue: “Quia turbasti nos, exturbet te Dominus in die hac”. Lapidavitque eum omnis Israel; et cuncta, quae illius erant, igne consumpta sunt. (Liber Iosue 7, 25)

  • Et posuit populus tota castra, quae erant in aquilone urbis, et agmen extremum ad occidentalem plagam urbis. Abiit ergo Iosue nocte illa et stetit in vallis medio. (Liber Iosue 8, 13)

  • Erant autem, qui in eo die conciderant, a viro usque ad mulierem duodecim milia hominum omnes urbis Hai. (Liber Iosue 8, 25)

  • post haec legit omnia verba legis, benedictionem et maledictionem, secundum cuncta, quae scripta erant in legis volumine. (Liber Iosue 8, 34)

  • calceamentaque perantiqua, quae ad indicium vetustatis pittaciis consuta erant, induti veteribus vestimentis; panes quoque, quos portabant ob viaticum, duri erant et in frusta comminuti. (Liber Iosue 9, 5)

  • Cumque educti essent ad eum, vocavit omnes viros Israel et ait ad principes exercitus, qui secum erant: “Accedite et ponite pedes super colla regum istorum”. Qui cum accessissent et subiectorum colla pedibus calcarent, (Liber Iosue 10, 24)

  • atque expugnavit eam eadem die percussitque in ore gladii omnes animas, quae erant in ea, iuxta omnia, quae fecerat Lachis. (Liber Iosue 10, 35)

  • Urbes tantum, quae erant in tumulis earum sitae, non succendit Israel; unam Asor solam Iosue flamma consumpsit. (Liber Iosue 11, 13)

  • Salphaad vero filio Hepher filii Galaad filii Machir filii Manasse non erant filii, sed solae filiae, quarum ista sunt nomina: Maala et Noa, Hegla et Melcha et Thersa. (Liber Iosue 17, 3)

  • Filiae enim Manasse acceperunt hereditatem in medio filiorum eius. Terra autem Galaad cecidit in sortem filiorum Manasse, qui reliqui erant. (Liber Iosue 17, 6)

  • Quibus auditis, Phinees sacerdos et principes legationis Israel, qui erant cum eo, placati sunt et verba filiorum Ruben et Gad et dimidiae tribus Manasse libentissime susceperunt; (Liber Iosue 22, 30)


“Uma só coisa é necessária: estar perto de Jesus”. São Padre Pio de Pietrelcina