Znaleziono 190 Wyniki dla: duodecim tribuum
Dixit ergo Iesus ad Duodecim: “Numquid et vos vultis abire?”. (Evangelium secundum Ioannem 6, 67)
Respondit eis Iesus: “Nonne ego vos Duodecim elegi? Et ex vobis unus Diabolus est”. (Evangelium secundum Ioannem 6, 70)
Dicebat autem Iudam Simonis Iscariotis; hic enim erat traditurus eum, cum esset unus ex Duodecim. (Evangelium secundum Ioannem 6, 71)
Respondit Iesus: “Nonne duodecim horae sunt diei? Si quis ambulaverit in die, non offendit, quia lucem huius mundi videt; (Evangelium secundum Ioannem 11, 9)
Thomas autem, unus ex Duodecim, qui dicitur Didymus, non erat cum eis, quando venit Iesus. (Evangelium secundum Ioannem 20, 24)
Convocantes autem Duodecim multitudinem discipulorum, dixerunt: “Non est aequum nos derelinquentes verbum Dei ministrare mensis; (Actus Apostolorum 6, 2)
Et dedit illi testamentum circumcisionis; et sic genuit Isaac et circumcidit eum die octava, et Isaac Iacob, et Iacob duodecim patriarchas. (Actus Apostolorum 7, 8)
Erant autem omnes viri fere duodecim. (Actus Apostolorum 19, 7)
cum possis cognoscere quia non plus sunt dies mihi quam duodecim, ex quo ascendi adorare in Ierusalem, (Actus Apostolorum 24, 11)
in quam duodecim tribus nostrae cum perseverantia nocte ac die deservientes sperant devenire; de qua spe accusor a Iudaeis, rex! (Actus Apostolorum 26, 7)
et quia visus est Cephae et post haec Duodecim; (Epistula I ad Corinthios 15, 5)
Iacobus, Dei et Domini Iesu Christi servus, duodecim tribu bus, quae sunt in dispersione, salutem. (Epistula Iacobi 1, 1)