Znaleziono 18 Wyniki dla: capta

  • “Tollite summam eorum, quae capta sunt, ab homine usque ad pecus, tu et Eleazar sacerdos et principes familiarum; (Liber Numeri 31, 26)

  • Vidensque Iosue et omnis Israel quod capta esset civitas, et fumus urbis ascenderet, reversi percusserunt viros Hai. (Liber Iosue 8, 21)

  • Et arca Dei capta est; duoque filii Heli mortui sunt, Ophni et Phinees. (Liber I Samuelis 4, 11)

  • Respondens autem, qui nuntiabat: “Fugit, inquit, Israel coram Philisthim, et ruina magna facta est in populo; insuper et duo filii tui mortui sunt, Ophni et Phinees, et arca Dei capta est”. (Liber I Samuelis 4, 17)

  • Nurus autem eius, uxor Phinees, praegnans erat vicinaque partui. Et, audito nuntio quod capta esset arca Dei et mortuus socer suus et vir suus, incurvavit se et peperit; irruerant enim in eam dolores subiti. (Liber I Samuelis 4, 19)

  • Et vocavit puerum Ichabod dicens: “Translata est gloria de Israel!”, quia capta est arca Dei et pro socero suo et pro viro suo. (Liber I Samuelis 4, 21)

  • Et ait: “Translata est gloria ab Israel, eo quod capta est arca Dei!”. (Liber I Samuelis 4, 22)

  • nunc igitur congrega reliquam partem populi et obside civitatem et cape eam, ne, cum a me capta fuerit urbs, nomine meo vocetur”. (Liber II Samuelis 12, 28)

  • et cepit. Post annos tres, anno sexto Ezechiae, id est nono anno Osee regis Israel, capta est Samaria. (Liber II Regum 18, 10)

  • et, capta civitate per Dei voluntatem, inenarrabiles caedes fecerunt, ita ut adiacens stagnum latitudinem habens stadiorum duorum defluere repletum sanguine videretur. (Liber II Maccabaeorum 12, 16)

  • Mansit vero Ieremias in vestibulo custodiae usque ad diem, quo capta est Ierusalem. Et factum est ut caperetur Ierusalem. (Liber Ieremiae 38, 28)

  • Ad Moab. Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: “Vae super Nabo, quoniam vastata est et confusa! Capta est Cariathaim, confusa est arx et tremuit. (Liber Ieremiae 48, 1)


“De todos os que vierem pedir meu auxílio, nunca perderei nenhum!” São Padre Pio de Pietrelcina