Znaleziono 180 Wyniki dla: caelum

  • Quis ascendit in caelum et accepit eam et deduxit eam de nubibus? (Liber Baruch 3, 29)

  • Emisit similitudinem manus et apprehendit me in cincinno capitis mei; et elevavit me spiritus inter terram et caelum et adduxit in Ierusalem, in visionibus Dei, iuxta ostium interius, quod respiciebat aquilonem, ubi erat statutum idolum zeli ad provocandam aemulationem. (Prophetia Ezechielis 8, 3)

  • et operiam, cum exstinctus fueris, caelum et nigrescere faciam stellas eius: solem nube tegam, et luna non dabit lumen suum; (Prophetia Ezechielis 32, 7)

  • Magna arbor et fortis, et proceritas eius contingens caelum; aspectus illius erat usque ad terminos universae terrae. (Prophetia Danielis 4, 8)

  • Arborem, quam vidisti sublimem atque robustam, cuius altitudo pertingit ad caelum, et aspectus illius in omnem terram, (Prophetia Danielis 4, 17)

  • tu es, rex, qui magnificatus es et invaluisti, et magnitudo tua crevit et pervenit usque ad caelum, et potestas tua in terminos terrae. (Prophetia Danielis 4, 19)

  • “Igitur post finem dierum ego Nabuchodonosor oculos meos ad caelum levavi, et sensus meus redditus est mihi, et Altissimo benedixi et Viventem in sempiternum laudavi et glorificavi, quia potestas eius potestas sempiterna, et regnum eius in generationem et generationem; (Prophetia Danielis 4, 31)

  • regnum autem et potestas et magnitudo regnorum, quae sunt subter omne caelum, detur populo sanctorum Altissimi, cuius regnum regnum sempiternum est, et omnes reges servient ei et oboedient””. (Prophetia Danielis 7, 27)

  • Et audivi virum, qui indutus erat lineis, qui stabat super aquas fluminis, cum levasset dexteram et sinistram suam in caelum et iurasset per Viventem in aeternum: “Quia in tempus, tempora et dimidium temporis; et cum completa fuerit dispersio manus populi sancti, complebuntur universa haec”. (Prophetia Danielis 12, 7)

  • et everterunt sensum suum et declinaverunt oculos suos, ut non viderent caelum neque recordarentur iudiciorum iustorum. (Prophetia Danielis 13, 9)

  • quae flens suspexit ad caelum: erat enim cor eius fiduciam habens in Domino. (Prophetia Danielis 13, 35)

  • Qui respondens ait ei: “Quia non colo idola manufacta sed viventem Deum, qui creavit caelum et terram et habet potestatem omnis carnis”. (Prophetia Danielis 14, 5)


“Quanto maiores forem os dons, maior deve ser sua humildade, lembrando de que tudo lhe foi dado como empréstimo.” São Padre Pio de Pietrelcina