Znaleziono 180 Wyniki dla: caelum

  • In principio creavit Deus caelum et terram. (Liber Genesis 1, 1)

  • Vocavitque Deus firmamentum Caelum. Et factum est vespere et mane, dies secundus. (Liber Genesis 1, 8)

  • Istae sunt generationes caeli et terrae, quando creata sunt. In die quo fecit Dominus Deus terram et caelum ­ (Liber Genesis 2, 4)

  • Ecce ego adducam diluvii aquas super terram, ut interficiam omnem carnem, in qua spiritus vitae est subter caelum: universa, quae in terra sunt, consumentur. (Liber Genesis 6, 17)

  • Cumque obduxero nubibus caelum, apparebit arcus meus in nubibus, (Liber Genesis 9, 14)

  • Et dixerunt: “Venite, faciamus nobis civitatem et turrim, cuius culmen pertingat ad caelum, et faciamus nobis nomen, ne dividamur super faciem universae terrae”. (Liber Genesis 11, 4)

  • benedixit ei et ait: “Benedictus Abram a Deo excelso, qui creavit caelum et terram (Liber Genesis 14, 19)

  • Eduxitque eum foras et ait illi: “Suspice caelum et numera stellas, si potes”. Et dixit ei: “Sic erit semen tuum”. (Liber Genesis 15, 5)

  • Viditque in somnio scalam stantem super terram et cacumen illius tangens caelum, angelos quoque Dei ascendentes et descendentes per eam (Liber Genesis 28, 12)

  • Et dixit Dominus ad Moysen et Aaron: “Tollite plenas manus cineris de camino, et spargat illum Moyses in caelum coram pharaone; (Liber Exodus 9, 8)

  • Tuleruntque cinerem de camino et steterunt coram pharaone, et sparsit illum Moyses in caelum; factaque sunt ulcera vesicarum turgentium in hominibus et iumentis. (Liber Exodus 9, 10)

  • Et dixit Dominus ad Moysen: “Extende manum tuam in caelum, ut fiat grando in universa terra Aegypti super homines et super iumenta et super omnem herbam agri in terra Aegypti”. (Liber Exodus 9, 22)


“Quando Jesus vem a nós na santa comunhão, encontra alegria em Sua criatura. Por nossa parte, procuremos Nele a nossa alegria.” São Padre Pio de Pietrelcina