Znaleziono 20 Wyniki dla: cadavera
Descenderuntque volucres super cadavera, et abigebat eas Abram. (Liber Genesis 15, 11)
Horum carnibus non vescemini nec cadavera contingetis, quia immunda sunt vobis. (Liber Leviticus 11, 8)
Et, qui portaverit huiuscemodi cadavera, lavabit vestimenta sua et immundus erit usque ad vesperum; quia omnia haec immunda sunt vobis. (Liber Leviticus 11, 28)
Destruam excelsa vestra et thymiamateria confringam et ponam cadavera vestra super cadavera idolorum vestrorum, et abominabitur vos anima mea, (Liber Leviticus 26, 30)
In solitudine hac iacebunt cadavera vestra. Omnes, qui numerati estis a viginti annis et supra et murmurastis contra me, (Liber Numeri 14, 29)
Vestra cadavera iacebunt in solitudine hac; (Liber Numeri 14, 32)
filii vestri erunt pastores in deserto annis quadraginta et portabunt fornicationem vestram, donec consumantur cadavera vestra in deserto. (Liber Numeri 14, 33)
Sus quoque, quoniam dividit ungulam et non ruminat, immunda erit vobis: carnibus eorum non vescemini et cadavera non tangetis. (Liber Deuteronomii 14, 8)
Torrens Cison traxit cadavera eorum, torrens proeliorum, torrens Cison; incede, anima mea, fortiter. (Liber Iudicum 5, 21)
Hodie dabit te Dominus in manu mea, et percutiam te et auferam caput tuum a te; et dabo cadaver tuum et cadavera castrorum Philisthim hodie volatilibus caeli et bestiis terrae, ut sciat omnis terra quia est Deus in Israel, (Liber I Samuelis 17, 46)
surrexerunt omnes viri fortissimi et ambulaverunt tota nocte et tulerunt cadaver Saul et cadavera filiorum eius de muro Bethsan; veneruntque Iabes et combusserunt ea ibi. (Liber I Samuelis 31, 12)
consurrexerunt omnes viri fortes et tulerunt cadavera Saul et filiorum eius attuleruntque ea in Iabes et sepelierunt ossa eorum subter quercum, quae erat in Iabes, et ieiunaverunt septem diebus. (Liber I Paralipomenon 10, 12)