Znaleziono 553 Wyniki dla: ante

  • Ioannes testimonium perhibet de ipso et clamat dicens: “Hic erat, quem dixi: Qui post me venturus est, ante me factus est, quia prior me erat”. (Evangelium secundum Ioannem 1, 15)

  • Hic est, de quo dixi: Post me venit vir, qui ante me factus est, quia prior me erat. (Evangelium secundum Ioannem 1, 30)

  • Ipsi vos mihi testimonium perhibetis, quod dixerim: Non sum ego Christus, sed: Missus sum ante illum. (Evangelium secundum Ioannem 3, 28)

  • Respondit ei languidus: “Domine, hominem non habeo, ut, cum turbata fuerit aqua, mittat me in piscinam; dum autem venio ego, alius ante me descendit”. (Evangelium secundum Ioannem 5, 7)

  • Cum proprias omnes emiserit, ante eas vadit, et oves illum sequuntur, quia sciunt vocem eius; (Evangelium secundum Ioannem 10, 4)

  • Omnes, quotquot venerunt ante me, fures sunt et latrones, sed non audierunt eos oves. (Evangelium secundum Ioannem 10, 8)

  • Proximum autem erat Pascha Iudaeorum, et ascenderunt multi Hierosolymam de regione ante Pascha, ut sanctificarent seipsos. (Evangelium secundum Ioannem 11, 55)

  • Iesus ergo ante sex dies Paschae venit Bethaniam, ubi erat Lazarus, quem suscitavit a mortuis Iesus. 2 Fecerunt ergo ei cenam ibi, et Martha ministrabat, Lazarus vero unus erat ex discumbentibus cum eo. (Evangelium secundum Ioannem 12, 1)

  • Ante diem autem festum Pa schae, sciens Iesus quia venit eius hora, ut transeat ex hoc mundo ad Patrem, cum dilexisset suos, qui erant in mundo, in finem dilexit eos. (Evangelium secundum Ioannem 13, 1)

  • Pater, quod dedisti mihi, volo, ut ubi ego sum, et illi sint mecum, ut videant claritatem meam, quam dedisti mihi, quia dilexisti me ante constitutionem mundi. (Evangelium secundum Ioannem 17, 24)

  • Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob, Deus patrum nostrorum, glorificavit puerum suum Iesum, quem vos quidem tradidistis et negastis ante faciem Pilati, iudicante illo dimitti; (Actus Apostolorum 3, 13)

  • et ponebant ante pedes apostolorum; dividebatur autem singulis, prout cuique opus erat. (Actus Apostolorum 4, 35)


“Proponha-se a exercitar-se nas virtudes”. São Padre Pio de Pietrelcina