Znaleziono 23 Wyniki dla: ambulat
Quidquid autem ambulat quidem super quattuor pedes, sed habet longiora retro crura, per quae salit super terram, (Liber Leviticus 11, 21)
Quod ambulat super plantas pedum ex cunctis animantibus, quae incedunt quadrupedia, immundum erit; qui tetigerit morticina eorum, polluetur usque ad vesperum. (Liber Leviticus 11, 27)
Dominus enim Deus tuus ambulat in medio castrorum tuorum, ut eruat te et tradat tibi inimicos tuos; sint castra tua sancta, et nihil in eis videat foeditatis nec derelinquat te. (Liber Deuteronomii 23, 15)
Immissi sunt in rete pedes eius, et in reticulo ambulat. (Liber Iob 18, 8)
qui graditur una cum operantibus iniquitatem et ambulat cum viris impiis? (Liber Iob 34, 8)
Oculi mei ad fideles terrae, ut sedeant mecum; qui ambulat in via immaculata, hic mihi ministrabit. (Liber Psalmorum 101, 6)
Canticum ascensionum. Beatus omnis, qui timet Dominum, qui ambulat in viis eius. (Liber Psalmorum 128, 1)
Qui ambulat simpliciter, ambulat confidenter; qui autem depravat vias suas, manifestus erit. (Liber Proverbiorum 10, 9)
Qui ambulat susurrans, revelat arcana; qui autem fidelis est animi, celat commissum. (Liber Proverbiorum 11, 13)
Melior est pauper, qui ambulat in simplicitate sua, quam qui torquet labia et est insipiens. (Liber Proverbiorum 19, 1)
Iustus, qui ambulat in simplicitate sua, beatos post se filios derelinquet. (Liber Proverbiorum 20, 7)
Qui ambulat simpliciter, salvus erit; qui perversis graditur viis, subito concidet. (Liber Proverbiorum 28, 18)