Znaleziono 6 Wyniki dla: abscondisti
vacua erit enim sessio tua. Perendie descendes festinus et venies in locum, ubi abscondisti te in die facti illius; et sedebis iuxta acervum illum. (Liber I Samuelis 20, 19)
Quam magna multitudo dulcedinis tuae, Domine, quam abscondisti timentibus te. Perfecisti eis, qui sperant in te, in conspectu filiorum hominum. (Liber Psalmorum 31, 20)
Adversus populum tuum malignaverunt consilium et cogitaverunt adversus eos, quos abscondisti tibi. (Liber Psalmorum 83, 4)
Non est qui invocet nomen tuum, qui consurgat et adhaereat tibi, quia abscondisti faciem tuam a nobis et dissolvisti nos in manu iniquitatis nostrae. (Liber Isaiae 64, 6)
In illo tempore respondens Iesus dixit: “Confiteor tibi, Pater, Domine caeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus et revelasti ea parvulis. (Evangelium secundum Matthaeum 11, 25)
In ipsa hora exsultavit Spiritu Sancto et dixit: “Confiteor tibi, Pater, Domine caeli et terrae, quod abscondisti haec a sapientibus et prudentibus et revelasti ea parvulis; etiam, Pater, quia sic placuit ante te. (Evangelium secundum Lucam 10, 21)