Znaleziono 1231 Wyniki dla: Vobis
Divisus est Christus? Numquid Paulus crucifixus est pro vobis, aut in nomine Pauli baptizati estis? (Epistula I ad Corinthios 1, 13)
Et ego, cum venissem ad vos, fratres, veni non per sublimita tem sermonis aut sapientiae annuntians vobis mysterium Dei. (Epistula I ad Corinthios 2, 1)
Et ego, fratres, non potui vobis loqui quasi spiritalibus sed qua si carnalibus, tamquam parvulis in Christo. (Epistula I ad Corinthios 3, 1)
Lac vobis potum dedi, non escam, nondum enim poteratis. Sed ne nunc quidem potestis, (Epistula I ad Corinthios 3, 2)
Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis? (Epistula I ad Corinthios 3, 16)
Mihi autem pro minimo est, ut a vobis iudicer aut ab humano die. Sed neque meipsum iudico; (Epistula I ad Corinthios 4, 3)
in nomine Domini nostri Iesu, congregatis vobis et meo spiritu cum virtute Domini nostri Iesu, (Epistula I ad Corinthios 5, 4)
Scripsi vobis in epistula: Ne commisceamini fornicariis. (Epistula I ad Corinthios 5, 9)
Nunc autem scripsi vobis non commisceri, si is, qui frater nominatur, est fornicator aut avarus aut idolis serviens aut maledicus aut ebriosus aut rapax; cum eiusmodi nec cibum sumere. (Epistula I ad Corinthios 5, 11)
Nam eos, qui foris sunt, Deus iudicabit. Auferte malum ex vobis ipsis! (Epistula I ad Corinthios 5, 13)
An nescitis quoniam sancti de mundo iudicabunt? Et si in vobis iudicabitur mundus, indigni estis minimis iudiciis? (Epistula I ad Corinthios 6, 2)
Iam quidem omnino defectio est vobis, quod iudicia habetis inter vosmetipsos! Quare non magis iniuriam accipitis, quare non magis fraudem patimini? (Epistula I ad Corinthios 6, 7)