Znaleziono 2240 Wyniki dla: Vir
Certus sum enim quia neque mors neque vita neque angeli neque principatus neque instantia neque futura neque virtutes (Epistula ad Romanos 8, 38)
Dicit enim Scriptura pharaoni: “In hoc ipsum excitavi te, ut ostendam in te virtutem meam, et ut annuntietur nomen meum in universa terra”. (Epistula ad Romanos 9, 17)
Sed quid dicit illi responsum divinum? “Reliqui mihi septem milia virorum, qui non curvaverunt genu Baal”. (Epistula ad Romanos 11, 4)
Deus autem spei repleat vos omni gaudio et pace in credendo, ut abundetis in spe in virtute Spiritus Sancti. (Epistula ad Romanos 15, 13)
in virtute signorum et prodigiorum, in virtute Spiritus, ita ut ab Ierusalem et per circuitum usque in Illyricum repleverim evangelium Christi, (Epistula ad Romanos 15, 19)
Verbum enim crucis pereuntibus quidem stultitia est; his autem, qui salvi fiunt, id est nobis, virtus Dei est. (Epistula I ad Corinthios 1, 18)
ipsis autem vocatis, Iudaeis atque Graecis, Christum Dei virtutem et Dei sapientiam; (Epistula I ad Corinthios 1, 24)
et sermo meus et praedicatio mea non in persuasibilibus sapientiae verbis sed in ostensione Spiritus et virtutis, (Epistula I ad Corinthios 2, 4)
ut fides vestra non sit in sapientia hominum sed in virtute Dei. (Epistula I ad Corinthios 2, 5)
veniam autem cito ad vos, si Dominus voluerit, et cognoscam non sermonem eorum, qui inflati sunt, sed virtutem; (Epistula I ad Corinthios 4, 19)
non enim in sermone est regnum Dei sed in virtute. (Epistula I ad Corinthios 4, 20)
Quid vultis? In virga veniam ad vos an in caritate et spiritu mansuetudinis? (Epistula I ad Corinthios 4, 21)