Znaleziono 143 Wyniki dla: Vester
Et illis dixit, audiente me: “Transite per civitatem sequentes eum et percutite; non parcat oculus vester, neque misereamini: (Prophetia Ezechielis 9, 5)
Filia matris tuae es tu, quae sprevit virum suum et filios suos; et soror sororum tuarum es tu, quae spreverunt viros suos et filios suos. Mater vestra Hetthaea, et pater vester Amorraeus. (Prophetia Ezechielis 16, 45)
Et dices ad eos: Haec dicit Dominus Deus: In die qua elegi Israel et levavi manum meam pro stirpe domus Iacob et apparui eis in terra Aegypti et levavi manum meam pro eis dicens: Ego Dominus Deus vester; (Prophetia Ezechielis 20, 5)
Et dixi ad eos: Unusquisque abominationes oculorum suorum abiciat, et in idolis Aegypti nolite pollui: ego Dominus Deus vester. (Prophetia Ezechielis 20, 7)
Ego Dominus Deus vester. In praeceptis meis ambulate et iudicia mea custodite et facite ea (Prophetia Ezechielis 20, 19)
et sabbata mea sanctificate, ut sint signum inter me et vos, et sciatur quia ego Dominus Deus vester. (Prophetia Ezechielis 20, 20)
Vos autem grex meus, grex pascuae meae vos, et ego Dominus Deus vester”, dicit Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 34, 31)
Loquens ergo rex ait Danieli: “Vere Deus vester Deus deorum est et Dominus regum et revelans mysteria, quoniam potuisti aperire sacramentum hoc”. (Prophetia Danielis 2, 47)
Verumtamen annuntiabo tibi, quod expressum est in scriptura veritatis; et nemo est adiutor meus adversus hos, nisi Michael princeps vester. (Prophetia Danielis 10, 21)
Et scietis quia in medio Israel ego sum, et ego Dominus Deus vester, et non est amplius; et non confundetur populus meus in aeternum”. (Prophetia Ioel 2, 27)
Et scietis quia ego Dominus Deus vester habitans in Sion monte sancto meo; et erit Ierusalem locus sanctus, et alieni non transibunt per eam amplius. (Prophetia Ioel 4, 17)
Sit autem sermo vester: “Est, est”, “Non, non”; quod autem his abundantius est, a Malo est. (Evangelium secundum Matthaeum 5, 37)